Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbuch 2. 1537-1572. Leipzig 1895.

Ordinati in hac Ecclesia haec sua manu huic libro inscribant.

Ordinati in hac Ecclesia haec sua manu huic libro inscribant. I. Nomen, Cognomen, Patriam suam. II. Paucis indicent, in quibus Academy's aut scholis, et quandiu sint versatj discendi causa. III. Si pueritiae in scholis aut alibi seruierunt, eius quoque ministerij locum et tempus connotent. IIII. Praecipue vero exprimant locum vocationis et ditionem et gradum quem obtine­bunt in illa Ecclesia. V. Significent etiam, a quibus testimonia de vocatione et moribus suis attulerint. 1565. 464. M. Caspar Francus iunior Ortrandus ac alumnus scholae vallis Joachimicae, Ver­satus integrum triennium in Academia Witebergensi, vocatus est ab illustri et ge­neroso domino D. Ladislao Comite in Hag et Domino in Brunn, Frauenburg et Riding 2C. ad munus docendi Euangelium in illo Comitatu et r. o. p. c. Witebergae anno salutis 1565 Die Epiphaniorum.1) 465. Ego Matthaeus Lemannus Nimicensis vocatus sum ad munus pastorituum a Capi- tanio Schwinicensi in pago Nidernsefelt Anno 65. Fui per annum Cantor Sydoniae A per quinquennium Ludimoderator, dedi operam bonis literis per annum in inclyta Academia Vitebergensi, Jiiterbocensem scholam frequentaui quatuor annos. Brun- schuigae fui per biennium & Hannouerae per biennium & ordinatus sum 4. die February Anno vts. 466. Ego Albertus Schorman natus in pago Cosch in Vngaria operam bonis literis dedi primum in montanis duitatibus Cremnitiae et vShemnitiae, deinde Leutschouiae et Bartphae, Vienniae et in vallibus Joachimicis, tandem vocatus sum in patriam ad ecclesiasticum munus a prutentiss. senatu anno dom. 1565. 14. February. 467. Ego Thomas Kernerus Otschouiensis versatus sum primum in schola Epperiensi integros 3 annos. Deinde Barthphensi sesquialterum. Tandem rediens in patriam suscepi regimen scholae prope patriam in oppido Helnouia. Hinc vocatus a pru­denti: viris in patriam ad munus docendi verbum diuinum. Ordinatus sum a D. Paulo Ebero anno 1565 die 14. February. 468. Ego M. Johannes Baptista Lechelius Onoltzbacensis, cum discendi causa versatus essem in Academia Jenensj sesquiannum et in Witebergensi Annos vndecim, sum- tibus et munificentia Illustrissimi Principis ac Dominij Dn. GEORGII FRIDERICI, Marchionis Brandeburgensis etc. vocatus sum ad ministerium Euangelij in oppido Franciae Creilsheim et r. p. o. c. die 4. Febr: Anno 1565. Oro autem Deum aeternum Patrem DN. nostrj Jesu Christj, ut faciat me oxsvog ehtovq et omnium bonorum omnia in me collatu beneficia clementer et abunde compenset. 0 Darunter die Notiz: Factus apostata, defecit ad Jesuitas scripto publico damnans harum Ecclesiarum doctrinam sub initium annj 1564. Buchwald, Wittenbg. Ordiniertenhuch. II. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom