Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

Comitatus kis-honthensis - Pars generalis

338 summum discrimen, consiliis communicatis cum patronis ecclesiarum tandem decreverant, duos e medio sui ministros exmittendos nomine singulorum. Hoc facto prudenti procurarunt, ne ecclesias amplissi­mas in ditione hac plebani in suam potestatem redigerent, nostros exstirparent. Una solum taxoviensis usu templi ad tempus privata, ast exercitium retinuerat. Pastores obsequium citationi suprafatae denegantes, terrebantur minis, tandemque fiilekiensibus praesidia­riis data fuit potestas eos vexandi, a quibus sane multa mala per­pessi, protegente deo, porro exercitium religionis per illud decen­nium triste conservarunt, imo et decimarum usum, quod docet ita dicta quietantia anni 1681., quam per extensum addere libet: „Ego Ladislaus Mattyasovszky, archidiaconus nitriensis, venerabilis ca­pituli ecclesiae metropolitanae strigoniensis canonicus et decimarum ejus in comitatibus utroque Honth et Barsch arendator, fateor et recognosco per praesentes, me totales et integras decimas pactato- rum plebanorum Kis-Honth, in jam dicto comitatu Kis-Honth exi- stentium, pro hoc duntaxat anno infrascripto in omnem fortunae casum et eventum, exceptis quartis et sedecimis parochorum catho­licorum aut quorum interest, parochis et incolis Kis-Honth in et pro fiorenis hungaricalibus centum arendasse et vendidisse. De quibus plenarie per me perceptis eosdem quietos reddo. Actum Carponae die 15. apr. anno domini 1681. Idem qui supra m. p.“ §. 4. Septem in Kis-Honth parochi jus singulare habent exi­gendi decimas frugum, et quidem : in Tiszolcz, Pila, Nústya, Kle- nócz, Kokava, Rima-Brézó, Koronobányae bisque affiliatis posses­sionibus. Jus hoc antiquissimis temporibus per vajvodam Transyl- vaniae ad illos translatum Ludovicus I. et Sigismundus reges Hungáriáé confirmabant, et iterum palatini regni, anno 1613. dominus Georgius Thurzóetanno 1620. Sigismundus Forgács mandatis pro- tectoriis stabiliebant. Literae attestatoriae, ut loquimur, de eorum privilegiis sunt in hac forma: „Nos comes Georgius Thurzó de Bethlehemfalva, regni Hungáriáé palatinus et judex Cumanorum, nec non de Arva perpetuus, ejusdem comitatus supremus comes, serenissimi principis ac domini Matthiae, dei gratia romanorum imperatoris semper augusti, Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. regis, archiducis Austriae, ducis Burgundiáé, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, comitis Tyrolis et Habsburgi intimus consiliarius et per Hungáriám locumtenens. Memoriae commendamus tenore praesen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom