Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
II. Comitatus liptoviensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis
71 bilis familiae Pothurnyay patrocinio antea viguit. Initio prioris se culi Georgius Paludini 42. annis hos docuit, peste utpoto anno 1645., qua multa tnillia hominum in tractu hoc comitatus orientali enecata sunt, mortuus. Anno 1673. exui hinc abiit Nicolaus Litviny. Anno 1685. Daniel Buday ct anno 1706. Matthias Pruni eandem regebant. In incendio anni 1786. oratorium evangelicum conservatum fuit. 19) Fribilina. Initio seculi praeteriti S. Petri filialis fuit, demum domini Achatii Pongrácz munificentia accepit fundos atque anno 1602. templum et parochia aedificata inductusque pastor Martinus Fabri cius. Anno 1676. existente ministro Christ. Plochio, manu militum plebanus Pongrácz templum ademit. Sub motibus Rákóczyanis pastor hujus ecclesiae, Martinus Cornides, a nobilitate in castrensem pastorem assumtus fuit; cessantibus turbis plebano, Matthiae Kucsinszky perceptos proventus parochiae, banderio adactus, persolvere debuit. Adeunt sacra apud hibenses nostra etiam aetate. 20) Proszek. Sub tutela dominorum Jób a tempore reformationis ad tempora decennalis divexationis exercitio gaudebat, docentibus eam anno 1580. Georgio Poluch, 1610. Daniele Melikius, 1651. Andrea Lúczc; 1674. reverendus Kromzay nitebatur retinere usum, sed non diu valuit. Nostri modo ad Szjelniczam affiliati sunt*). *) E gyülekezet pártfogóinak egyike, Jób Mátyás, ev. pap által ke- resztcltetvén meg gyermeket, Szkocskovszky György Ferencz, sz. annai plébános, a következő leveleket irta : ,,Bona dies domine rector Lucae. Dicatis quod ego non consentiam ut praedicans baptizet sine necessitate, cum sint hic sacerdotes parochi : verum ego tamquam parochus ordinarius sacerdos in absentia mei do omni sacerdoti parocho, ut valide et licite baptizet meos parochianos, et quibus consensum praebeo in gravi necessitate et periculo. Hoc noto : est casus theologicus, non autem praedicanti haeretico licentiam praebeo. Non invadat messem sine mea licentia expressa et scripta, servetur ritus et rubrica ecclesiae sanctae matris romauae. Et sic praedicans non maculet infantes sine necessitate, praevalent enim domini omnes catholici et in hoc primatum habent, qualis ordo servatur in baptizando in necessitate, hic autem nullam necessitatem invenio, nisi contemtum haereticorum contra ecclesiam pugnantium. Et sic admodum reverendi domini parochi sacerdotes omnes