Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Pars gene ralis

56 diaconus Michael Batis ad sanctum Michaelem, et Antonius Pribiseh in Tepla parochi et decani, praefatum dominum praepositum in Tepla existentem adibant, in personis exponentes, quod juxta teno­rem antiquorum privilegiorum causas spirituales judicare et definire possint et soleant habuerintque sigillum fraternitatis, sub quo cau- santibus literas expediebant; quale dum deperditum sit, rogare de­misse, aliud novum concedere dignetur. Exaudita petitione, accepe­runt sigillum cum imagine arcae Noae et columbae supra arcam volantis, cum circumscriptione: Sigillum Sacerdotum C. Liptoviensis, cui literae donationis adnexae hodie quoque su­persunt. Subordinationis talis ecclesiasticae nexus nostrorum cum archidiaconis nihil in religionis principiis mutabat, neque debitam tum sufferebat caritatem. Hic namque semper fratrum nomine no­stros compellabat nullaque ratione in exercitio jurium eos turbare ausus est et praeter confirmationem vicearchidiaconi atque exactio­nem census sibi obtingentis cum nostris ad agendum nihil habuit *). Ex vicearchidiaconis, quoad subordinatio antiqua perdurabat, qui venerabilem fraternitatem hanc regebant, ad leges mutuo consensu anno 1569. publicatas saepiusque tandem auctas, hos habemus ab oblivione vindicandos: Anno 1569. Balthasar Duchon ad beatam virginem Mariam parochus. 1577. Andreas Jacobaei rosenbergensis ab annis multis parochus. 1578. Stanislaus Mokoschinus senior Teuto-Liptschae parochus. 1580. Melchior Duchon parochus beatae virginis Mariae. 1594. Leonhardus Mokoschinus, Stanislai filius, Teuto Liptschensis. 1602. Emericus Aegydius Kokavinus, parochus ad s. Nicolaum. 1605. Christ. Mazurkius Teuto-Liptschae pastor **). ¥) Vicearchidiaconum post electionem per nostros praesentatum archi- diaconus literis plenipotentiae stabiliebat; fratres autem confirmatum jure­jurando obligabant, ne quidquam in doctrina vel cerimoniis usu receptis mutet. **) Hic primus senior subtractus jurisdictioni archidiaconi romano- catholici praefuit et redux ex solnensi synodo anno 1610. decessit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom