Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Pars gene ralis

51 apostolicum cardinalem Meltin. Mors anno 1609. Illésházy patris optimi praeripuit complementum eorum, quae conceperat; comes Georgius Thurzo palatinus anno 1610. tandem perfecit in synodo solnensi, ad quam decem comitatus evocaverat. Liptovienses domi­nos Benedictum Pongrácz et Michaelem Okolicsányi, cum reveren­dis Christophoro Mazurkio teutoliptschensi pastore et venerabilis fraternitatis seniore, ac Martino Mokoschino teplensi, cum plena facultate agendi eo expediverant atque subordinationis ecclesiae no­vas leges, per eosdem confirmatas, acceptabant. Ad normam juris­dictionis ecclesiae evangelicae componendo actus suos felix perdura­bat ecclesia ultra dimidium seculum, vim omnem repellentibus sta­tibus ad vigorem regni legum, quas studiose protegebant praeser­tim successor praefati domini Illésházy, Casparus, ea conditione in filium adoptatus, ut ejurata romano-catholica, evangelicam retineat. Hic comitatus liptoviensis, trenchiniensis, arvensis supremus comes, sacrae caesareae majestatis consiliarius et aurei velleris eques, ad annum mortis, qui fuit anno 1648., quantum profuerit et hujus co­mitatus ecclesiis, in comitiis regni, in foris domique, debita meritis laude dicere non sufficimus. Id tacuisse injustum esset, quod vene­rabilem fraternitatem liptoviensem magni habuerit, unde anno 1633. et 1641. ad nuptias liberorum suorum gratiose invitatos ejus depu­tatos trenchiniensi in arce, in concursu magnatum, laute habuit, con­vocationibus fratrum interfuit, verbo ecclesiam et scholam nutritius quidquid licuit in commoda contulit. Filius major natu, Gabriel, partem dominii Likava comiti domino Stephano Tököly in pignore consignabat; minor, Georgius, adhuc vivente patre, romano-catho­lica sacra secutus, supremus comes comitatus hujus renunciatus fuit, fortunas tamen ecclesiarum nostrarum vel propter comitem Tö­köly, vicecomitem Petrum Pongrácz aliosque auctoritate potentes praenobiles turbare palam non est ausus *), quanquam fatendum est, evangelicos posthaec pauciora mala perpessos fuisse, nisi hic per jesuitas quosdam ex nobilitate ad suam deduxisset religionem, ut mox descriptos inferius memorabimus. Anno 1671. inchoata no­strorum in exercitio turbatio fere per seculum diversis temporibus *) In actis diaetae anni 1681. querulabantur romauo-catholici : ,,reli­gio catholica adeo adtenuata est, ut in comitatu liptoviensi nonnisi duae catholicorum, illorum autem 46. reperiantur ecclesiae.“ De jure, quo ute­bantur nostri anno 1670. loqui ita placuit. 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom