Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

Comitatus kis-honthensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis

350 7) Kraszkó. Praespecificatae olim murányensis fraternitatis ecclesia, 1596. filias Lukovistye et Babinecz adnexas habuit, quibus praeerat pa­stor Andreas Bacsikius thurocziensis. Praefato anno die 12. febr. visitator dominus senior Rimanovianus condescendere voluit ad pa­rochiam, sed nulla fuit, quare monuit, citissime exaedificent. Turci­cis depopulationibus ad incitas fere redactis possessionibus praefatis, per medium seculum XVII. aegre subsistere poterant ministri; usus tamen religionis exercitii perdurat continua’serie, quod series pasto­rum docet, quae sequens est: post Bacsikium inscripti sunt proto- collis: anno 1617. Jonas Bubenka, 1624. Georgius Saliczy, 1635. Andreas Bubenka, 1642. Andreas Machner, 1649. Nicolaus Hra- beci, Saliczy, 1653. Georgius Institoris, 1669. Franciscus Rosziar, 1680. Daniel Korkovszky, 1684. Georgius Rotarides, 1712. Mat­thias Reviczky, 1720. Elias Bubenka, Joannes Rasztoczky, Daniel Bartholomaeides. 8) Osgyán. Posteaquam a tempore reformationis sub protectione domino­rum Bakos in usu religionis ad ductum augustanae confessionis perdurasset, circa annum 1596. subintrabat doctrina Calvini, ut superius attigimus. Aduitente domino Joanne Bakos mox obices positi sunt tali mutationi et stabiliti nostri in confessione sua per­durant ad hanc aetatem sub pastoribus: anno 1600. Joanne Mari- kius, 1613. Jacobo Holius, 1619. Christophoro Lepkinus, 1626. Andrea Mikusovics, 1636. Paulo Belussenus, 1657. Jacobo Regius, 1659. Stephano Gáspár de Kőszeg, 1664. Gregorio Semjény, 1686. Andrea Sartorides, 1694. Daniele Ivankovics, 1707. Davide Per- laky, 1720. Joanne Oertelius, 1724. Stephano Bodzay, 1747. Paulo Aldásy, 1758. Joanne Major, 1763. Elia Kubinyi, 1765. Joanne Laho, 1769. Andrea Paraszka, 1782. Joanne Reisz, 1785. Andrea Schaiben. Adversae hic vicissitudines natae sunt circa annum 1743., dum pestis in possessione grassaretur. Tum mortuo pastore Ste­phano Bodzay incolae immittendum alium pastorem petebant a re­gio sanitatis commissario, illustrissimo Paulo Balassa, qui colludendo

Next

/
Oldalképek
Tartalom