Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

IX. Comitatus zoliensis - Pars specialis - Sectio I. De liberarum regiarum civitatum ecclesiis

290 Grynaeum, delectos ncosoliensium diaconos f). Serie non interru­pta ultra seculum, ut habet protocollon fraternitatis zoliensis, a tempore publicati anno 1567. imperatoris Maximiliani II. de reli­gione intimati, semper ecclesia haec libertatibus fruebatur; anno 1672. primum, die 18. nov., quod parte generali praeoccupatum est, arcensi templo privati sunt, subsequenti reliquis, licet arcense mi­nus propriis sumptibus anno 1655. slavi exstruxerint, ut habent acta diaete anni 1681. edita typis in 4.. Orbati per decennium mini­sterio, hi cum aliis montanis quid tentaverint instantiis, in comitatu honthensi descriptum adest; quanta perpessi sunt praesertim post sopitos Tökölyanos motus, quibus templa s. spiritus et xenodochiale pro usibus suis acceperant, anno 1687. iterum adempta, brevitas adducere vetat*). Summa malorum haec perdurabat : civitate ex­clusi, imo pastores eadem interdicti, stolae plebani subjecti, ad pro- cessiones coacti, jurejurando decretali vexati, magistratu ejecti ex­aedificaverant oratorium in suburbio anno 1701.; praeerant mini­stri : Elias Breitho, Joannes Simonides, Georgius Figuli, M. Geor­gius**), Burius et Joannes Pilárik ***). Sub revolutionibus Rákó- czyanis assignatum accipiebant nostri templum Elisabethae, sed vi legis latae ademptum. Fata ecclesiae hujus seculi reliqua satis tri­stia ex collectione intimatoi um regiorum, quam adornavit optime de coetu sacro hoc meritus venerabilis Crudy, fusius cognoscere licet. Dabit praemissis lucem et Delineatio civitatis neo- s o 1 i e n s i s carmine adornata per Sámuelem Coryli anno 1690. edita Leutschoviae. Filiales olim fuerant : Szászova, Szent-Jakab et Tajova. Hoc tempore plures aftiliatas habet, ita disponente clemen­tia Josephi II. augusti, cujus gratia ipsémét excellentissimus domi­nus commissarius districtus neosoliensis liber baro Ladislaus Prónay membrum est hujus coetus sanctioris; sunt illae: Hermanecz, Nem­f) Ex pastoribus neosoliensibus sepulti jacent in templo arcensi M. Elias Wagner 162 (?) mortuus, ut scribit in oratione funebri Paulus Tarczia- nus, edita Leutschoviae anno eodem ; Joannes Pinnerus lp45. mortuus, qui anno 1619. rector scholae, anno 1622. diaconus, 1627. protopasto»’ factus ; anno 1665. Daniel Lányi itidem in arce sepultus. *) Yid. Historia diplomatica p. 124. et cel. Ribiny 1. c. p II. p. 71., 96.. **) Hornyanszkynál i. m. 149. 1. : Joannes, s igy van jól. ***) Conf. Dan. Jeszenszky Strena novi anni illis dedicata eodem anno.

Next

/
Oldalképek
Tartalom