Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

VI. Comitatus posoniensis - Parsspecialis - Sectio I. De ecclesiis in liberis regiisque civitatibus

205 Dánielem Rucksclilosz anno 1591. Vittebergae consecrabant. Ma­gnificus Stephanus Illésházy anno 1602. slavis etiam separatam pa­rochiam et templum assignabat, quod ex vineis xenodochii susten­tabatur, ut notant acta visitationis superint. anni 1616.. Permane­bat, regni legibus firmatis, in libertate religionis porro. Adnitente cardinali Pázmán anno 1628. templo privati sunt, atque in domo communitatis, tandem in capella ad praesepe Christi nominata, quam anno 1635. exstruxerant, sacra peragebant. In regni comitiis anni 1647. defixus fuit eis templi locus in foro civitatis; aedificia sacra anno 1656. perfecerunt atque templum forense Christo dica­tum per superintendentem Theod. Puchner consecrabant. In usu hu­jus et capellae ad annum 1673. quieti permanebant. Eodem pro die 5- mart. ad posoniense judicium delegatum citati pastores, Lehner et Weber, comparent; cives interim minis promissisque per Geor- gium Pongrácz et Gubasóczy episcopos ad templa resignanda sub spe obtinendi oratorii perducti. Haec eorum adflictio in tantum cre­verat, ut docentes puellarum etiam, sub graviori poena, durante anno 1687. diaeta, dimittere debuerint. Revolutiones in regno magis ad- fecerant adflictos, licet Sámuelem Serpili pastorem anno 1705. ha­buerint. Neglecti in diaeta anni 1681. usu privati manserunt. Anno 1742. petebant a sua majestate, regina, ademtum templum et ejus accessoria conformitate anni 1681. et 1715. articulorum regni resti­tuti, vel si quaequam eatenus consideratio haberetur, adminus unius oratorii structuram, duos ministros et unum ludimagistrum admitti, ne ad unum milliare, Modram nempe, pro exercitio religionis suae ambulare cogantur; sed negativum responsum tristes acceperant. Tandem exercitium anno 1781. gratia Josephi II. obtinent eodem- que laetantur. Olim filiales fuere Czajla, Schweinsbach et Limpach. 2) Szent-György. Paulo post tempora reformationis in dominio comitis domini Nicolai Salm a Neuburg, supremi comitis comitatus posonien- sis , exstitit , qui dum evangelicam religionem fovisset, jam circa 1569. et oppidani plerique eam adamaverant. Jussu domini aedificatum est intra oppidum et pagum Neustift templum, atque ante mortem comitis Nicolai, quae anno 1580. evenerat, dum jam et integer senatus esset illius religionis, etiam parochiale templum

Next

/
Oldalképek
Tartalom