Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
VI. Comitatus posoniensis - Parsgeneralis
199 nitriensis, barschiensis, comaromiensis, majoris et minoris honthen- sis, strigoniensis, neogradiensis, gömöriensis et alsó Fertő superintendens. Plura ad felicia fata intelligenda subnectemus inferius. §. 3. In hoc maxime comitatu ab initio reformationis religionis progressus prohibebatur per archiepiscopum Nicolaum Olahum, ut sSpra dictum. Publica divexatio crevit per decretum comitiorum anni 1604. art. 22.. Hoc publicato illustrissimus Stephanus Pálfy, tutores filii Nicolai Pálfy et praesertim clerus pro virili nocebant evangelicis, quod acta comitiorum anni 1619. adnotatum continent. Paulo post magnificus Nicolaus Eszterházy, actus consiliis Pázmáni, auctoritate, qua pollebat, nostris parabat pericula. Hic Francisco patre, matre autem Sophia Illésházy, religione lutheranis, natus, anno 1618. a sacris recessit atque anno 1625. regni palatinus constitutus pro potestate non solum 18. templis subactos suos privabat, sed apostoli munere fungens, secundam uxorem, Christinam Nyáry, viduam Emerici Thurzó, aliosque potentes, cum cardinali Pázmán, romanae ecclesiae vindicavit simulque ad divexationes evangelico- rum disposuit. Unde mox turbines adversitatum multarum ecclesiis oriebantur; in dominio Detrekő anno 1626., in Csallóköz anno 1644., per arcis posoniensis dominos et archiepiscopum, reverendissimum Lippay, in dominio stomfensi ab anno 1631. sensim concionatores ejecti, omnia templa ademta, religio potentia et minis immutata. Post haec tristissima fuit semper facies ecclesiarum orae hujus, ob jus dominii terrestris, vi cujus comes Pálfy et Franciscus Eszter- házy templa suis assignabant. Paucissimae jam, utpote Samaria, Guráb, Csataj, Pruck, Gátőr, Limpach et in regiis civitatibus oppressioni decennali relictae fuere ecclesiae, quas illico commissio regia posoniensis, auctoritate accepta, prostravit. In his initium factum apud posonienses, a quibus anno 1672. die 3.*) claves templi, dum fuerit rege non indulgente aedificatum, archiepiscopus Szelep- csényi expostulabat. Renitentibus evangelicis civibus res diutius, non sine magno animorum motu, et frequenti recursu ad aulam Caesaris, tractabatur; tandem in majo, judicio tabulae regiae, Tyrnaviae considentis, quidam civium ad poenas trahebantur, executio senten*) Hibásan 1. helyett. L. Johann Pogners Verzeichniss ..........und Johann Liebergotts Tagebuch von der Wegnahme der evangelischen Kirchen und Schulen im Jahr 1672.. Presburg, 1861. 44.1..