Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

VI. Comitatus posoniensis - Parsgeneralis

196 ristíae sub utraque specie, quod etiam ab ipso s. concilio ac sede apostolica certis modis et conditionibus obtinuit. Super qua annu­entia sanctissimus dominus noster pontifex maximus mandatum de­dit, et nos quoque serio commisimus reverendissimo in Christo pa­tri Nicolao Olaho archiepiscopo strigoniensi, summo et secretario locumtenentiali nostro, fideli nobis sincere dilecto, quomodo hanc sanctissimi domini nostri et sacrae sedis apostolicae ac romanae ec­clesiae annuendam, dicta olim sacra caesarea majestate et nobis la­borantibus admissam, in sua jurisdictione et dioecesi publicare et ubique promulgare curet. Quamobrem fidelitati vestrae et vestrum singulis harum serie firmiter sub gravi indignationis poena committi mus et mandamus : quatenus dum et quandocunque idem archiepi- scopus strigoniensis eandem sacrae eucharistiae communionem, sub utraque specie sumendam, promulgaverit, vel per suos praedicato­res, archidiaconos et vicarios promulgari fecerit, eidem publicationi in omnibus parere et obtemperare, eaque iis modis, quibus ipse do­minus strigoniensis, tanquam praelatus et metropolita vester, secun­dum dictae quondam majestatis paternae et nostram etiam seriam commissionem publicaverit, vel publicari fecerit, uti debeatis et te­neamini nullamque difficultatem in eo facere praesumatis, secus sub poena praemissa nullo modo facturi. Praesentibus perlectis exhi­benti restitutis. Dat. Viennae 2. mensis sept. anno domini 1564..“ §. 2. Optimus princeps terrae Maximilianus nitebatur in com­munione ecclesiae conservare evangelicos, quare lege regni his li­bertas religionis exercitii sub eodem non est admissa, imo et pro comitiis confluentibus statibus cultus difficultatus *) : at certum ta­men est in plerisque locis, sectione sequenti nominatis, in comitatu hoc, sub protectione magnatum, publicum exercitium initium ha­buisse. Magnifici domini Salm, Balassa, Fugger, Kolonics, Ungnad, Eszterházy, Révay, Czobor, in suis ditionibus consignabant luthera- nis templa **). Civitates, oppida, possessiones quaedam exemplo il­*) Idem reverendissimus Bornemisza in tractatu de T e n t a t. p. 862. habet : „Az ország előtt az gyüle'sben prédikáltam e's a Maximii császár til­tását meg nem fogatain az ő pap tanácsi szerint.“ **) Comitum Salm, illustrissimorum Balassa, Eszterházy, Ungnad et aliorum magnatum monumenta favoris in doctrinam repurgatam adfert idem reverendissimus Bornemisza 1. c. et infra citandis. De Ungnad etRe'vay, qui in hoc comitatu complura bona possidebant, in nitriensi et thurocziensi co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom