Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis

8 conservabant, utpote : Csetnek, Ochtina, Rostár, Gsczel, Alsó Sajó, Kun Taplocz, Panyitha, Göinör, Kövi, Kietta, Kobelar, Budikfalva, et Ratkó, quali et anno 1681. fuerant praeditae. Quaedam ex prae­fatis ecclesiis, amissis sacris aedibus, adminus usu exercitii constan­ter retento, fatis afflictis medebantur, tandemque anno 1681. aucto­ritate legum regni, iterum jus templa possidendi recipiebant; cum his singulae attraxerant usum exercitii religionis amissum, inductis anno 1682. ministris, repressis armis Tökölianis, tanto acerbius ha­biti, praesertim in dominio arcis Murány. Inclyta namque camera scepusiensis, quae administrabat dominium, mandata dedit ad offi­ciales, in quibus haec leguntur : „Harum serie vobis serio committimus, ut mentionatos prae­dicantes ex praeattacto dominio Murány et bonis derencsiensibus excedere et abire jubeatis; in casu vero renitentiae eorundem , ip­sos, non exspectata ulteriori commissione nostra, medio praesidia­riorum germanorum murányensium capi et ad arcem Murány indi- late ad carceres perduci curare, desuperque relationem suam nobis submittere debeatis, nec secus sub infallibili animadversione nostra facere praesumatis. Eperjesini 30. martii anno 1689.“ Sub Rákóczyanis motibus variabant fata harum ecclesiarum, atque ex secundis magis adversa nascebantur, plerisque, quoad parti speciali adscribemus, anno 1714. die 28. april emanato regio intimato, negotium religionis ad illum statum repositum, in quo ante motus Rákóczyanos fuit, utpote singulae ecclesiae, quibus non fuit exercitium anno normativo, spe illa potiundi exclusae, ejulandi cau­sam acceperant. Residuae 24. ecclesiae, auctis in dies vexationibus, quas tacere obsequium jubet, frequenter coram regio throno, diri­gentibus negotium inspectoribus ecclesiarum (quales successive erant domini Paulus Lányi, Samuel Draskóczy, Martinus Czékus, Matthias Bodo, Casparus Szontagh, Paulus Gömöry), querelas ef­fundebant, praesertim imminente tertium demandata anno 1779. singularum filialium ecclesiarum ademtione. Protector ecclesiae al- tissimus periculum in mora avertit, augusti Josephi II. clementia, quae tolerantiae publicatione recreavit adflictos auxitque valles no­stras ecclesiis renovatis undecim numero, quarum singulas dum ultimis comitiis regni augustissimus Leopoldus II. publicas effecerit, laetatur coetus gömöriensis evangelicus, cujus aqimae in oris his ultra 40,000. numerantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom