Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Pars generalis
6 sis, ille senior, hic consenior dominorum ministrorum in comitatu gömöriensi commorantium, necnon M. Leonhardus Martiny, rosno- banensis ecclesiae pastor, suo et totius contubernii dominorum ministrorum ejusdem comitatus gömöriensis, augustanam confessionem amplectentium, nominibus et in personis, supplicarentque humillime, quatenus plenariam ipsis in medio sui superintendentem, more alias in regno hoc observari solito, eligendi et creandi, ex officio et auctoritate nostra palatinali, legibusque et statutis publicis regni non ita pridem etiam sancitis, ac per suam majestatem regiam, dominum nostrum clementissimum, gratiose confirmatis id admittentibus, daremus et concederemus facultatis potestatem. Et quia cum in alio quovis vitae genere et statu, tum in ecclesiastico inprimis, bono ordine, disciplina, regimine, inculpabili, ut omnia rite et decenter fiant, opus esse existimamus, idque ad dei optimi maximi gloriam et ejus sanctae ecclesiae militantis in his terris propagationem, eisdem dominis ministris, rem tam piam, utilem et necessariam postulantibus, merito id denegare non potuimus, nec debuimus : idcirco praefatis dominis ministris tales idoneas et ad hoc officium superintendentis aptas personas, e medio sui plena ea auctoritate, qua ceteri in regno hoc Hungáriáé superintendentes utuntur, fruun- tur et gaudent, eligendi et creandi, talique superintendenti ecclesias suae dioecesi subjectas visitandi, aliaque munia vocationis suae sedulo, libere et sine cujuscunque impedimento peragendi, exequendi et administrandi plenariam et omnimodam potestatem attribuentes, dandamque et concedendam esse duximus , imo attribuimus, damus et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in libera regia civitate cassoviensi, die 10 mensis julii anno domini 1610. Comes Georgius Thurzo (L- S.) Eadem occasione idem palatinus leges venerabilis fraternitatis confirmabat, imo quod singulare est, literas privilegii largiebatur verbi divini ministrorum viduabus et orphanis, vi quarum tam- diu, donec nomen et titulum maritorum gesserint, ab omni censuum, taxarum, contributionumque pensione et servitiorum quorumvis praestatione penitus exemptae, immunes ac liberae habeantur. Singula haec asservantur in originali, ut loquimur, atque usu longiori ipsaque repetita confirmatione per literas protectionales roborata