Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

Comitatus kis-honthensis - Pars specialis - Sectio I. De ecclesiis in oppidis

346 Pars (specialis Sectio I. De ecclesiis in oppidjis. 1) Rima-Szombath. Oppidi incolas evangelicos lutheranos pastores habuisse ab initiis reformationis ad finem fere seculi XVI. ex supra inductis verbis reverendi Pepich est clarissimum. Subintrantibus calvinianis docentibus post annum 1594. nostri frequenter in eo laborabant, ut reponantur in usum exercitii religionis, quod licet specie subordi- nationis eujusdam superintendenti debitae initio prioris seculi sub­secuturum pollicerentur, nunquam tamen effcctuatum fuit. Sub regimine augusti Josephi II. hic degentes, opera maxime mercatoris Gerber, cum lutheranis in adjunctis pagis habitantibus conjuncti libertatem religionis exercitii obtinuerunt inductoque ministro Sa­muele Kuzmány collectis subsidiis aedificia ecclesiae posuerunt auctique donis ex legatione viennensi regis Svcciae in dies numero crescere incipiunt. 2) Taxovia. Tempore visitationis suprafatae anno 1596. Franciscum Ma- thiades brezncnsem habuit pastorem, cui et filiales Pila et Ilacsava suberant. Ilie jam ex toto repurgatam per Georgium N. parochum intraverat ecclesiam, quae ob sui amplitudinem diaconos etiam aluit. Fruebatur coetus hic alma pace ad persecutionem decennalem, qua invalescente venerabilis Georgius Marci, ab anno 1653. senior ve­nerabilis fraternitatis, vi armata perjmurányensis praesidii plebanum anno 1674. ejectus parochia exui vixit Rima-Bányae, rectore scholae semper in loco manente, quoad refluente anno *1680- Mi- chaelem Schröder pastorem induxerunt. Ob hos et initio hujus se­culi attentatos gressus 1752. struebatur pernities ; post multas vexas porro in usu stabilita ecclesia fruitur quiete. Habuit pastores: anno 1614. Michaelem Zakalecz, 1616. Franciscum Dropkinius, 1636.

Next

/
Oldalképek
Tartalom