Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO IV. - CAPUT II.

345 §. 2. Singulare divinae providentiae exemplum in Johanne Henc kelio, Simone Grynaeo, Vinshemio et Matthia Dévay veneramur, qui sub primordiis emendatae religionis procuratum sibi triste exi­tium felicissime evaserunt. De Johanne Henckelio, viro optimo et religionis evangelicae amantissimo, supervacaneum est scribere, cum iisdem fatis, quibus optima regina ejus, Maria, fere involutus fuerit, de quo non pauca scri­psit Erasinus Roterodamus. — Simonis Grynaei et Viti Vinshemii sub initium commentationis injecta fuit mentio. Hi propter praedicationem veritatis evangelicae in carceres conjecti, christianis fidelium precibus ab intentata morte liberati sunt, uti ipse Podlusányi loc. cit. pag. 487. confitetur. Grynaeus neque extra patriam *) tutus fuit, singulari tamen divina providentia ecclesiae servatus. Cum enim an. 1529. in conventu spirensi ad Melanchthonem Heidelberga divertisset **) et Fabrum, viennensem episcopum, tetros quosdam errores pro concione defendere audivisset, amore veritatis inductus, hominem coarguebat et amica illa admonitione praesentissimum vitae periculum incurrebat. Nisi enim Melanchthon per venerandum quendam senem, nulli unquam cognitum, tempestive de liberando Grynaeo admonitus, eum beneficio cymbae trans Rhenum dimisisset, per Fabrum apud imperatorem accusatus, publicos carceres declinare non potuisset. Vix enim rediit ad hospitium Melanchthon, lictores appulisse ***) intellexit, Grynaeum ad publicos carceres deducturos. Hanc divinam providentiam, in liberando Gry­naeo declaratam, profuse describit et celebrat Melanchthon Com- m e n t. in X. caput Danielis et ex eodem Caspar Sibelius in H i - storia passionis, mortis et sepulturae Jesu Christi part. I. cone. X. pag. 338.. Sic Julianum aposta­tam, cum pessima agitaret consilia lacrymis Christianorum repressum fuisse, tradit Nazianzenus et addit simul, hoc unum contra persecuto­rem superfuisse remedium. Vid. Rechenbergius in Dissertationi­bus historico-politicis part. II. diss. 15. pag. 410..—• D« Matthia Dévay videri potest Historia d i p 1 o m a t i c a p. 6. sq. et Lampe loc. cit.. *) Doleschal- és Daxnernél : Hungáriám. **) Ugyanazoknál: venisset. ***) Doleschal-, és Daxnernél- ésRibaynál: adfuisse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom