Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Caput II

90 non poterat, cum divino quodam instinctu vicinus morti praevideret, ejus maximum natu filium, relictis sacris Evangelicis, irreparabilem rei Lutheranae jacturam allaturum, quod ex vero praedictum fuisse, post ultima fata Comitis Pauli de Nádasd tristis admodum eventus confirmavit e). Bartholomaeus Kiss. Scholion Adm. Rev. Pauli Major, rerum patriae eccle­siasticarum gnarissimi, patroni amandi mei. Bartholomaeus Kiss erat an. 1614. Minister verbi Divini apud Szakonienses, id quod patet ex Haffenrcfferi Locis communibus Theo’ogicis Hungarice per Emericum Zvona- rits redditis et Kereszturini an. 1614. per Farkas Imre editis, ubi Kyssius applausum dedit et ita subscripsit: Bartholomaeus Kis Minister V. Divini apud Szakonienses. Superintendens dicitur esse an. 1641. in Exerc. 1. Michael. Eiffleri, quam tuitus est filius ejus Paulus Kiss, Regiomonti. Hic nomen suum, quod hungarieo sermone parvum signi­ficat, multis accessionibus auxit et ex parvo praeclaris in san­ctiorem rempublicam meritis magnus factus est. Primum Czenki- ni sacris operabatur, ut ejus ad posteritatem meminit filius M. Adamus Kiss «) in Indice ordinatorum, cum a Martino Wagnero an. 1652. sacris initiaretur ordinibus. Hinc ad Sárvár translatus non tantum oppidani Pastoris, sed etiam aulici Concionatoris apud 111. Com. Paulum de Nádasd munia procurabat tanta cum dexteritate, ut in Conventu Csepregiensi an. 1625. die 3. Jun. e) Yid. Steph. Pilarikii Currus Jehovae Mirabilis Cap. VII. p. m. 39. a) M. Adamus Kiss magni hujus viri filius ex Justina Klaszekovicsii Su­perintendentis filia Czenkini, ut ipse 1. c. confitetur, natus positis in patria studiorum fundamentis an. 1639. Begiomontum liberalitate 111. Comitis Fran- cisci de Nádasd commigravit et eodem a religione Evangelica desciscente munificentia Dom. Cassoviensium adjutus raro populaidum exemplo ibidem an. XII. exegit et profectus suos, quos in litteris fecerat, demonstraturus cum Paulo fratre suo, Paulo Lochmanno Thurocziensi atque Samuele Cser- nák Bobotensi Examen Aetiologiae M. Joh. Kircheri sub Calovio egregie tuitus est. Hinc a Cassoviensibus an. 1652. in Pastorem hungaricum vocatus eandem provinciam cum laude administravit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom