Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Caput II
88 Michael Zvonarits. Scholion Rev. Pauli Major, Patroni mei venerandi. Emericus Zvonarits fuit Pauli fSTádasdii et Csepregiensis templi superioris Pastor an. 1614., quo anno edidit hun- garice Locos Theologicos Haffenrefferi in 4. Prodiit liber in IV. Kereszturini ac. 1614. ex typographia Farkas Imre Applausum dederunt: Sármelléky Nagy Benedek, Közögi Schola Mester. Protestationem dederunt: Stephanus Klassekovich Superintendens. Daniel Tetheni. Basilius Temper. Michael Zvonarits. Gregorius Pithyraeus,Seniores Hinc patet an. 1614. Michaelem Zvonarits fuisse saltem Seniorem Sárvárini, postea vero Superintendentem. *) Mirari satis non possum, qui factum sit, quod Cl. Hajnoczius in Epistola- saepius laudata, qua Superintendentes Trans-Danubi- anos complexus est, magni hujus viri nullam prorsus injecerit mentionem, cum mihi exploratum sit, eum cum magna nominis sui commendatione hoc officio fuisse defunctum. Natus ille erat Sar- varini et studiis Csepregini, Comaromii et Strasae in Scepusio operatus est. Dum ad revisendam patriam animum adjecisset, praeter omnem exspectationem suam Kereszturini scholae Rector constituitur, ubi tanta cum diligentia versatus est, ut Szakonii primum, dein post annos duos Czenkini integro novennio praefuerit sacris. Hinc ad Sárvárienses **) devocatus, ita sacra illa officii admini- stratione inclaruit, ut post tristem illam Brunczvikii defectionem Superintendens quoque fuerit constitutus a). De eruditione et in*) Michaelis Zvonarits mentionem habes etiam apud Czvittingerum (Más valakinek jegyzete.) **) Michael Zvonarits an. 1614. Sárvárii existehs erat Senior. Vid. Haffenrefferi Locos Theologicos hungarice ah Emerico Zvonarits editos, ubi Michael qua Senior subscribit (Más valakinek jegyzete). a) Hanc in rem consuli debet succincta Diatyposis vitae Michaelis Zvonarits, metris poeticis per Steph. Lethenyei Ministrum Csepregiensem concinnata, ubi inter reliqua confitetur : Postea Sárvárii docuit mysteria Christi, Et Superintendens ipse creatur eo.