Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
80 ab omnibus aestimaretur tanto magis, quanto se pluribus in rem Evangelicam meritis litterato orbi cominendarat. Nam non in Hungária tantum, sed etiam in Misnia eruditionis suae tanta reliquit documenta, ut, etsi nulli ei amplius supersint posteri, ille tamen apud omnem victurus est posteritatem. Mori enim non potest, qui tot tantisque in puriorem Dei coetum meritis nomen suum commendavit posteritati ac immortalitati. De eruditione ejus et prudentia longo rerum usu comparata, etsi nemo dubitaverit unquam : multo tamen litterato orbi innotuisset magis, si ejus Synodologia, quam in M. SS. reliquerat m), exulceratis bis temporibus publicam lucem videre potuisset. Sed uti multorum clarissimorum in patria nostra virorum M. SS. n) cum blattis et tineis concertare debent; ita buic quoque evenisse, non sine ratione videor mihi adfirmare. Postquam enim filius ejus Jacobus Zabelerus Schemnicio in locum defuncti patris Bartpham vocatus, diutius commendatam sibi provinciam administrare non potuisset, sed statione deturbatus, Tho- runii sedem fortunarum delegisset, omni pro cui dubio rariora M. SS. tanquam unicus facultatum patris sui haeres sec um asportavit et cum ad rem exterorum non multum facere viderentur, cum magna rei EvangelicaeHung. jactura, inter avara scrinia sua detinuit, dignum profecto sententia mea opus, quod dudum publicam lucem m) Synodologiam cum magna, uti facile est arbitrari, adeuratione elaboratam in M. SS. reliquisse, celebris Rezikius omni exceptione major testis est. Postquam enim de Leonhardi Stöckelii obitu in Gymnasiologia sua quaedam fuisset commentatus, addit sequentia : Jacobus Zabelerus Pastor Bart- phensis et Superintendens ad calcem Synodologiae in IV.M. SS. paulo aliter. n) Multi jam olim questi sunt et adhuc non sine ratione conqueruntur, haud vulgaria eruditorum virorum Evangelicorum in patria nostra M. SS. in obscuro quodam angulo detineri. In hunc censum referri merentur : Danielis Parschitii opus historicum et Commentarius de clarissimis Nobilium familiis Hungáriáé antiquae et novae. Joh. Burii Senioris Carponensium olim V. D. M. Historia Hungáriáé Ecclesiastica.Joh. Rezikii Gymnasiologia seu historia scholarum et Rectorum a Ven. Samuele Mattaeide continuata. D. Krmanni Superintendentis opus Ecclesiastico-Scholasticum. Samuelis Antonii opus Catecheticum et versio Slavonica utilissimi libri Valentini Ernesti Loescheri cui est titulus : Edle Andachts Früchte. Samuelis Michaelidae vastum opus Concordandarum Lankischianarum potiori ex parte in Slavonicum translatum et Historia Superintendentum a Samuele Hruskoviczio continuata. Geor- gii Ambrosii Catechesis major et procul dubio multa plura hinc inde capti, vorum instar in scriniis delitescentia.