Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

78 tus, Mtihlbergae ad Albim in Misnia commorari et acerbum to­lerare exilium habuerit necesse, Hoc ei difficilius videbatur, quod cum filiolo vix annos 4. nato fuerit subeundum. An. 1682 restituta jam Evangelicis quiete a tristi exilio Bartpham revo­catus commissam sibi Pastoris provinciam tanta cum adproba- tione administravit, ut mortuo Heutschio communibus Lib. Reg. Civitatum et adjacentium Comitatuum suffragiis an. 1686. Su- rintendens fuerit constitutus. Putavissent omnes eum quietam Bartpbae acturum vitam; sed dum filium suum Jacobum Zabe- lerum e) in Arcbi-Diaconum Bartphensem an. 1694. ipso die Mi­chaeli in fastis sacro inauguraret, et manus ex praescripto di­vino capiti ejus imponeret, solutus in lacrymas lacrymabile et peracerbum fatum exiliumque ominari videbatur et pro sua pru­dentia futura praevidebat. Nam ut Terentius judicavit: Isthoc est sapere, non quod ante pedes modo est Videre; sed etiam quae futura sunt, Prospicere/). Et quamvis ex sententia Ovidii lacrymae volvantur inanes; ta­men tristis admodum eventus comprobavit, lacrymas Zabeleri- anas in vanum non decidisse. Anno enim 1699. 30. Jan. occa­sione Restaurationis amplissimi Magistratus Bartphensis mandato Caesareo-Regio per Stephanum Kalmanczay, Commissarium Ca- meraticum, quem Latini recuperatorem appellant, etiam cum filio Jacobo Zabelero Bartphensium Archi-Diacono a statione deturbatus et triste exilium subire coactus fuit. Sed hanc in partem conferri meretur Continuatio Historiae EcclesiastieaeG-eorgii Hornii a Melchiore Leydeckero continuata Art. 5. p. 119. — 153. Edit. Lugduu. 1687. e) Jacobus Sabelerus Junior ab exilio an. 1682. redux Eperjesini sub Mart. Dubowszkio, Bartpbae sub Adamo Gubero, Bojanoviae Polonorum sub Emerico Friedvalszky atque demum an. 1688. Wittembergae per quadri­ennium studia amplificavit. Confecto studiorum academicorum cursu Dres- dae filio Rév. Kühnii per annum praefuit et mortuo Adamo Popradio patriae suae Archi-Diacono a. 1694. ejus in locum sublectus est. Post quinquennium Bartpha exturbatus Schemnicii Ministerio defunctus, cum mortuo Ven. patre ejus in locum revocaretur, iterum dulci patria carere jussus, Thoruni- um concessit, ibi quidquid erat temporis reliquum, in Gymnasio publice do­cendo confecturus. f) Vide Terentius in Adelphis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom