Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
38 ecclesiae Bozokiensis Pastor, sed etiam IV. Comitatuum Superintendens meruerit appellari, An. 1669. ritu Apostolico consecratus *) Mortuo Davide Lani Superintendente Joh. Sextius Carponensium Pastor hanc exspectabat quidem provinciam; sed alias multo evenit, quam sperabat, cum praeter omnem ejus exspectationem Lanio quiescenti Zaboinikius fuerit suffectus, uti M. Georg. Gassitius Ber- zevicenus in Clypeo veritatis p. 102. posteritatis gratia aduotavit a). De eruditione et pietate viri inter multa alia vel hinc conjicias, quod plurimas precationes et hynmos sacros reliquerit posteritati, quibus adhuc non sine prolixa utilitate fideles uti eonsveverunt b) Filium ejusdem nominis Georgium Zaboinik educavit, circa an. 1682. ecclesiae Aszodiensis Ministrum. Num hic ille sit, qui a Lampio in Historia Ecclesiae p. 809. inter apostatas tempore decennalis illius divexationis numeratur, non habeo dicere. In eam ego venio sententiam, Lampium, dum haec scriberet, incertae cuidam narrationi credidisse. Multa enim perplexa sunt et intricata, quae de viris persecutioni illi obnoxiis in litteras relata fuerunt. psit. At, qua Rector Prividiensis, A. 1635. postridie Dominicae 22. Trinit. Ad annum vero 1655 diem vero 30. Sept. in Protocollo nominatur Decanus Ven. Contub. Bajmoezens. A. x656. die 19. Jan. in Congregatione Szenogradiensi Generali, subscripsit legibus Ven. Contubernii Nagy Hontensis, qua Pastor Bozokiensis (Más valakinek jegyzete). Qua Pastor Divék-Ujfalus. 1647. die 25. Junii legibus subscripsit. Fuit primum in Divék-Ujfalu Pastor. Vid. Micas amicas p. 59. (Más valakinek jegyzete. *) 8. Dee. Tótprónae inauguratus. Vid. Protoc, Lipt. p. 188. fac. b. 18. Dec. in Divék per Joach. Kalinka (Más valakinek jegyzete). a) Ediderat M. Georgius Lani Kector Carponensis an. 1676. narrationem historicam Captivitatis suae, perstringens non sine ratione eos, qui captivitatem declinaturi in exilium subscripserant. Joh. Sextius, qui Vratislaviae morabatur, scripsit eodem anno Animadversiones in Narrationem M. Georgii Lanii, sed tanta animi impotentia, ut calumniari magis quam refellere Lanium videretur. Hinc M. Georg. Gassitius Wittembergae existens cum Christopho- ro Mazario 1677. edidit Clypeum veritatis, in quo Sextio et ejus complicibus omnium confessione ex aequo satisfecit. b) Steph. Franc. ITarhoviensis in Scepusio Pastor et Fratrum Senior edidit Georgii Zaboinikii Superintendentis libellum precationum et cantionum slavoniee in forma 12. impensis Annae Ujfalussi, Gregorii Ujfalussi de Divék-Ujfalu filiae et Pauli Szeléni viduae. Prodiit Leutschoviae an. 1686. litteris Samuelis Breveri in 12. Conf.Cancionale Wadavi Kleychii edit. 1727. p. 49. in praefatione.