Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

et luculentissimum Ministri Evangelici exemplar, uti causa sequu- turae posteritatis ab optimo collega ejus Johanne Simonide d) me­moriae proditum est. In uxorem sibi adsciverat Helenam Sinapii e) praestantissimum sexus sui exemplar, eo nomine infelix, quod nulla ei superfuerint conjugii solatia. Hoc tamen quicquid erat infelicita­tis tanto fortius ferre videbatur, quanto certius praevidebat, instare sibi finem vitae immutabili mortis lege terminandum. Hinc statim d) Johannes Simonides fuit Rector Briznensis, Olaszini patre Rever. Paulo Simonide ibidem Archi-Diacono natus, Sub M. Job. Bayero, Isaacb Zabanio et D. Samuele Pomario ita profecit, ut M. Job. Fabritio, Brizna Cas- soviam vocato, communi sententia sufficeretur. Continuis annis septem scho­lae huic praefuit et postquam an. 1674. in Delegatorio Judicio Posoniensi ita dictis Reversalibus subscribere noluisset, post toleratam novem mensium in carceribus Leopoldopolitanis captivitatem a. 1675. 18. Mar. ipso vespere cum 35, adflictionum sociis, per Moraviam, Austriam, Styriam, Carnioliam, 6. Apr. Tergestum delatus est, ad triremes Neapolitanas deportandus, sed divi­na providentia 1, Maii ad Liserniam Italiae civitatem cum Rev. Tobia Masni- tio elapsus, iterum 4. ejusdem mensis Capracottae capitur et cum socio in carceres conjicitui’, post 6. hebdomadas a mercatoribus Neapolitanis pretio, liberatus. Neapoli procurante Georgio Yeltz versus Romam', Florentiam, Ve netias, hinc per Lombardiam, Rhetiam, Helvetiam in Sveviam venit et cum socio in Saxoniam delatus an. 1676. Wittenbergae non tantum jus civitatis academicae obtinuit, sed etiam ex liberalitate Universitatis aliquot mensibus substitit et Disputationem Theologiam de Collegio Apostolico Lutherano sub D. Deutschmano cum laude tuitus est, nequid de Exule ejus Prae- dicamentali an. 1680. evulgato et Studio Catechetico semel atque iterum an. 1699., dum Briznae versaretur, litteris Sam. Breveri edito, adjiciam. Patriae restitutus Neosolii Pastor slavorum factus non minorem tantum, sed majorem quoque Catechesin posteritati réliquit, et rebus praeclare gestis circa an. I 708. aetatis et molestiarum satur in Domino mortuus est. Sepultus fuit in templo Neosoliensi majori, unde post novennium erutus, simulae in oratorio evang. tumulo illatus fuisset, in cineres abiit, vir perpetua memoria dignus. e) Helena haec Rev. Mich. Sinapii filia, et Joh. Danielisque soror, fe­mina pietate et patientia insignis, varia, dum viveret, fortuna usa fuit. Nam primum Davidi Lani, dein post ejus obitum Rev, Samueli Csernák apud Neo- soliensea slavorum Pastori, tandem Joh. Restiari Neosol. senatori, postremo Eliae Ladivero, Collegii Eperjesiensis Directori an. 1683. fide matrimonii conjuncta, atque demum 1684. aetatis 49. Eperjesini mortua et ministerio Rev. Joh. Andritii slavorum Pastoris ibidem sepulta fuit. Vide CarmenDaniel. Sinapii in obitum ejus elaboratum et Hiob Trusius, qui in Statua sua in Mnemosynen Exulum Lipsiae ani 1687. erecta, sequentia de eadem memoriae prodidit : Elias Ladiver tristatur morte maritae Quae tres improlis sepelierat ante maritos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom