Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.
144 quod „praeter infinitam multitudinem triginta et amplius nobilissimas familias in sinum orthodoxae, h. e. romano-catholicae ecclesiae reposuerit.“ Paria perscripsit ad posteritatem cel. Belius in Notitia Hungáriáé, dum vitam ejus inter archiepiscopos strigonienses recensuisset. Nec sine ratione. Is enim Sigismundum Forgács, in quo frater ejus Franciscus, cardinalis, per triennium frustra laboraverat, trium hebdomadarum spatio suum fecit et in religione protestantium stragem edidit, nullis unquam temporibus facile reparandam, ab aliis ad divexationem evangelicorum excitatus. Elaboravit in hoc inprimis Georgius Draskovics nominatus episcopus quinqueecclesiensis, qui cum celebraretur synodus dioecesana strigoniensis an. 1629., in oratione ad synodum habita ita Petrum Pázmánum compellabat, ut eum ad exstirpandas haereses et revocandam*) avitam religionem commoveret**): ,,Tu inprimis Petre archiepiscope! in quem ora atque obtutus defigimus universi, per salutem ecclesiae, quae tua tibi multo carior esse debet, tu, inquam, tantis medere malis. Tibi namque uni Petre! sublevanda et erigenda sunt omnia, quae jacere sentis temporum iniquitate ac haeresium impetu collapsa atque prostrata : constituendi canones, propulsandae injuriae, exstirpandae haereses, revocanda avita religio, exterminanda sacrilega connubia, propagandus ordo sacer; omnia, quae dissoluta et dissipata remittere, fluere, labi vides, severis legibus vincere ac constringere debes.“ Vide: Acta et decreta synodi dioecesanae strigoniensis anni 1629. Posonii in IV. edita pag. 21.. De Pázmáno profeto, uti de aliis etiam sodalibus ejus ex vero dici potest, quod Antonius Günther Fritzius in praefatione ad Considerationes politicas Jacobo Massenio ejusque Meditatae concordiae oppositas haud incogitate adnotavit: „Nullum scelus, nullum tam atrox fuit flagitium, quod non incepit, svasit, perfecit jesuita.“ Ex sententia enim sorbonnistarum parisiensium lojolitae magis ad destructionem, quam aedificationem inclinati sunt, uti notavit D. Höpffnerus in Saxonia evangelica pag. 639.. Hoc in Hungária nostra eorum consilio factum fuisse non sine dolore percensuit Jacobus Zabelerus, pastor bartphensis, in sermone funebri in beatum obitum Danielis Guth an. 1684. dominica Oculi ibidem habito, per Leonhardum Ocherlan impresso. Hinc non erravit bonus ille vir, qui in Extractu quorundam articulorum jesuiti*) Ribaynál: renovandam. **) Ugyanannál: commoneret.