Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
29 divino munere reliquerit filium Joliannem Rohatsium scholae Briz- nensis Rectorem utilissimum, qui omnium sententia dictus fuit religiosus sine superstitione, sincerus sine simulatione et sine jactantia litteratus. Supersunt adhuc ex posteris non pauci, qui tamen ab ingenio majorum desciverunt reifamiliaris magis quam litteris addicti. Petrus Sextius. Perantiqua Sextiorum familia inter eas numerari potest, quae a primordiis fere emendatae Religionis Evangelicae continua serie sufficiebant viros diversarum ecclesiarum procuratione insignes a). Noster hic in i. Com.Gömöriensi natus patria fuit Nagy Szlahosensis vulgo Sesták appellatus, qui continuatis feliciter Pragae studiis fit a. 1595. Felső Sajóiensis, dein Oláhpaíakiensis et postremo Csetne- kiensis Pastor. Publicis commodis natus esse videbatur; hinc non tantum puriori coetui sibi commisso magna cum utilitate praefuit, sed etiam in Yen. Contubernio Gömöriensi Notarii, Consenioris, Senioris provinciam ita administrabat, ut sedula talium officiorum procuratione honestam nomini suo famam conciliaret. Certe anno 1620. Neosolium ad Comitia Regni cum Georgio Fabritio Alnovi- ensi Pastore et Ven. Contubernii Seniore missus, ita commissum sibi negotium fideliter egit, ut cognoverint non pauci, eum ad res cum utilitate gerendas multo esse aptissimum. Inde, ut opinor, factum est, quod eum non tantum Magnificus condam Georgius Széchy C. de Rimaszéch aulicum suum Concionatorem, sed etiam in ecclesiae Duboviensis, quae ad Granum est, Pastorem evocaverit. Mortuo Melcbiore Rohatsio Superintendente, Sextius noster sub initium anni 1623. in Synodo Martinopolitana absens electus et Dominica demum Quinquagesimae a M. Johanne Hodikio Bitschae confirmatus fuit Superintendens b). Rebus ita constitutis stationem suam a) In hunc censum retuleris familiam Lovcsanianam, Grelnertianam, Mokoschinianam, Petroviezianam, Sernilianam, Masnitianam, Pilarikianam, Bubrukianam alias Czabanianam, Institorum. b) Hoc ex litteris Andreae Carbonarii, Ven. Contubernii Thurocziensis Senioris die Blasii an. 1623. publico nomine scriptis didici, quibus Vcn. Contubernio tempus confirmationis electi Superintendentis significabat, et ut Domini Seniores IV. Comitatuum cum adjuncto sibi Decano confirmationi intersint, publico nomine exorabat.