Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT I.
133 rii; et a praecipuo horrendi illius absoluti decreti autore et patrono, Calvino, calviniani fuerunt denominati. In Gallia dicuntur hugonottae, quod nomen an. 1561. ad contumeliam calvinianorum effictum est, uti adnotavit ex Tbuano Adamus Rechenbergius in Appendicead libros eccle siae lutheranae symbolicos p. m. 255.. In Gallia enim usu veniebat, ut parentes liberos noctu plorantes spectris et le- muribus nocturnis terrerent. Fuit autem illis temporibus constans opinio, regem, Hugonem dictum, urbem Caesarodunum nocturnis vigiliis circumire, ut hominibus metum et terrorem incutiat et eos flagellando non parum adfligat. Hiuc cum calviniani in Gallia propter continuas divexa- tiones palam exercitium religionis suae administrare non auderent, pietatem suam nocte incuba compensabant et propterea a Hugone per contemptum hugonottae adpellati sunt. Yid. Thuanus lib. XXIV. ad au. 1560.. Apud nos iu Hungária reformati cupiunt adpellari; sed cum haec adpellatio ita ampla sit, ut omnes, qui a sacris romano-catholieis discesserunt, et inprimis lutherani, qui primi in Hungária reformatores fuerunt, eadem gloriari possint: nescio, quo jure eandem sibi transscribant calviniani inprimis cum multos fidei articulos, propriam sequuti rationem, ita deformarint, ut nullo amplius modo, ne ipsi spiritui sancto per scripturas loquenti, se patiantur reformari. §.5. >■ Erant quidem nonnulli, qui post sohttam etiam externam illam unionem, lutheranos cum calvinianis in negotio fidei conciliare adtentabant; sed magni unitis viri sententia, uti Christus cum Be- liale : ita evangelici cum calvinianis, in fundamento fidei dissidentes, conciliari non potuerunt. Nam ut scripsit quidam : Ad coel duc men Luther amoe urn it tes us num. Ad tetr trud men Calvin aver Frustra fuerant henotica Paraei consilia, cum calviniani post colloquium csepreghiense ita lutheranos iu Hungária aversarentur, ut sub initium seculi XVII. diligentissime caverint, ne studiosi suarum partium Vitembergam amplius studiorum causa commearent, quod confitetur ipse Lampius iu Historia ecclesiastica pag. 331.. Non est operae pretium, ut hic loci percenseam, quanto studio, sed mala fide, Chri- stophorus a Roxas, primas Croatiae et episcopus tinniensis, unionem inter romano-catholicos et protestantes an. 1683. nomine summi ponti