Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT I.

123 täte regia a statione deturbatus. Inspector fuit spectabilis condam Mi­chael Ostf'y de Ostfy-Asszonyfalva, an. 1752. mortuus, vir hungarici moris, veritatis evangelicae amantissimus, jam post ejus felicem obitum vir omnium confessione insignis, Johannes Vittnyédy. SECTIO III. DE IMPEDIMENTIS EMENDATAE RELIGIONIS EVANGELICAE IN HUNGÁRIA §■ I­Vix unquam magis daemon operatus erat, quam in turban­dis sacris evangelicis, dum ea in Hungária felicissimis auctibus invalescerent. Hinc diligentissime per organa sua elaborabat, ut felicissimum evangelii cursum impediat. Daemon, pater ille mendacii, Joh. VIII. 44., quamprimum a veritate defecit, sine omni intermissione veritati contrarius erat. Hinc cum verbum dei veritas sit, Joh. XVII. 17., nihil intendit magis, quam ut sinceram ejus praedicationem intervertere et omnia fucatis per­peram mendaciis complere queat. Scit enim regnum suum consistere non posse, si veritati divinae et verbo evangelii sua constiterit autoritás. §. 2. De his impedimentis religioni lutheranae ut quam plurimum noxiis paulo prolixius commentari et nostra et posteritatis vel ma­xime interest. Hinc cum haec sectio multis nominibus prolixior futura est, in certa eam capita melioris ordinis causa distribuam. CAPUT I. DE CALVI NI AN OR UM A RELIGIONE EV AN GELI CA DISCESSIONE. §• 1. Sciebat daemon dissensionem in doctrina magnum esse veri­tatis impedimentum- Hinc non prius quievit, quam consentientes distraheret et quosdam Philippi Melanchthonis discipulos, lenitate

Next

/
Oldalképek
Tartalom