Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO II. - CAPUT IX..

121 solutus dixit: „Ferient aliquem istae lacrymae.“ Nescio, quo desiturum erat negotium, nisi ad hospitium illustr. baronis Petróczy omnes fuis­sent devocati. Causa M. Johannis Burii et rev. Mittuch non prius con­sopita fuit, quam coram universa synodo se nihil cum pietistis commune habere jurejurando, positis super librum Concordiae duobus digitis, confirmarent. Hoc didici ex manuscripto actorum synodalium Samuelis Marcelli sive Marcsek, ministri oláhpatakiensis, quod ad manus est, qui in synodo juxta cum aliis, Samuele Michaelide, Samuele Antoni et Andrea Jozéfy, notarii officio defunctus fuit. §• 4. Nostris his temporibus, post publicatam benignam Caroli VI. indulgentissimi imperatoris resolutionem, ecclesiae evangeli- cae in Hungária an. 1734. in quatuor districtus divisae sunt. Prae- est autem cuique districtui superintendens cum inspectore politico, quorum autoritate subjecta fratrum contubernia, in iisque eccle­siae et scholae cum omnibus, quae huc pertinent, diriguntur. Apud evangelicos pro ratione usitatae directionis districtus nomi­nantur quatuor; quales sunt: 1. ) Cisdanubianus, ad quem referuntur ecclesiae in comi­tatibus posoniensi, nitriensi, trenchiniensi, thurocziensi, arvensi et liptoviensi. Superintendentes a benigna resolutione erant: Elias Mo­libus , et dum haec scribuntur, Michael Torkosius *), ministri iuc. ec­clesiae modrensis, omni mea laude superiores. Inspector fuit baro Chri­stianus Calisius, post hunc Paulus Jeszenák, et jam illustr. liber baro Petrus Zay. 2. ) Montanus sive medius, ad quem pertinent ecclesiae in comitatibus zoliensi, honthensi, barsiensi, neogradiensi et pesthiensi- Superintendentes a tempore benignae resolutionis Carolinae fuerunt: summe ven. condam Samuel Michaelides, inc. nationis slavonicae in ecclesia neosoliensi pastor , 22. Nov. in ecclesia garanszegiensi inaugu­ratus et post annos octo **) eodem die an. 1740. in domino beate mor­*) Dolesehalnál: inauguratus d. 5. Oct. 1761.. **) Hibás számítás. 1740.-ben történvén meg Michaelides halála , ha 8. évig viselte volna a superintendensi hivatalt, 1732.-ben kellett volna meg­választatnia. Ezen évet találom ugyan Vallaszkynál (Conspectus r e i p. lit. 2. kiad. 298. 1.), a Halberstadtban 1830.-ban megjelent Histo­ria eccl. evang. aug. conf. add. in Hung, szerzőjénél (113. 1.),

Next

/
Oldalképek
Tartalom