Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO II. - CAPUT IX..

119 ab Hellenbach, Christophorus Okolicsányi, Johannes Radvanszky, Daniel Bulyovszky, Nicolaus Szinnay, Balthasar Horváth-Stansith de Grádecz, Paulus Prileszky , Johanues Zerdahely, et multo plures, qui omnes nominibus et sigillis suis acta synodi confirmarunt. Constitutio­nes eorum etsi necessariae fuerint et utiles, non tamen omnes, quia non paucae ex arbitrio status politici, reclamantibus etiam ministris, fuerint definitae, qnas hic percensere necessum non est. Ut tamen de temporibus illis judicare queat posteritas, talis fuerat encaeniorum pro­hibitio. Encaenia sunt festivitas in memoriam dedicationis templi quo­tannis celebrari solita; vetus et perutile Constantini magni institutum, qui templum magnificum in honoren salvatoris Hierosolymis exstruxit et anno Christi 335. 14. Sept, per episcopos, qui Tyri concilio intere­rant, sermonibus et precibus sacris solenniter dedicavit et ut quotannis memoria hujus beneficii renovetur, dcoque pro concessa ecclesiis pace agerentur gratiae, decreto constituit. Yid. Inventarium templo­rum Georg. Chladni pag. 427.. Exemplum habemus in encaeniis Con­stantini magni, ubi evangélium in ecclesiam inferebatur, conciones ex verbo dei audiebantur, ut testatur Eusebius lib. IX. cap. X.. Pium hoc institutum in multis locis sublatum est, non sine exstanti ministrorum detrimento. Fiebant enim tali festivitate offertoria sive oblationes dictae, ad sustentationem ministerii pertinentes, quae erant pars con­digni salarii a majoribus ordinati. Yid. Chladni 1. cit. pag. 433.. Huc pertinebant collectae feriis trium regum observari solitae, egregium mi­nisterii beneficium, ne quid de offertoriis funebribus adjiciam. Omnia haec in compluribus locis crudeles illae Ilarpyae perdiderunt et morem quotannis circa feriam Georgii ecclesiis valedicendi frustra in orbem re­vocare conati sunt. Hoc ego sentio, non satis cautos et prudentes fuisse tantos viros, qui sibi et stipendiis suis imponi fuerunt passi. Hoc uni­cum adjicio, neminem ex inc. patronatu, qui pro suo arbitrio adversus ministerium egerunt, vel in posteris superesse amplius, quod Pauli Lá­nyi , ablegati gömöriensis, confirmari potest exemplo. Mea sententia in eo utquam plurimum deliquerunt synodi illius autores, quod non tantum complures politicorum factioni Rákóczyanae immixti fuerint, sed etiam tempore maximorum tumultuum synodum coegerint, atque adeo nihil aliud, quam indignationem et synodi actorumque ejus abrogationem procura- rint. Vix enim octo anni abierunt, dum in publicis regni comitiis Po- sonii celebratis constitutiones rosenbergenses abrugarentur. Articulus comitiorum posoniensium in ordine XXXI. ita sonat: „Etsi quidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom