Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO II. - CAPUT III.

96 mortalem religiosissime adoramus, quod singulari sua bonitate nos a talibus divexationibus liberaverit et adhuc tutos praestet, et ardentissi­me precamur, ne nos amplius subjugari patiatur. CAPUT III. DE FREQUENTI SYNODORUM CONVOCATIONE. Ne autem constabilita religionis lutherano-evangelicae liber­tas pessum eat, variis synodorum constitutionibus provisum fuit. Facile admodum hoc labore supersedere potuissem, si S y n o d o- logia Jacobi Zabeleri superintendentis, quam eum in manuscripto re­liquisse celeb. Johannes Rezikius omni exceptione major testis est, ha­beri potuisset; sed divinando adsequor, quod Historiae ecclesiasticae Burianae evenit, idem Synodologiae Zabelerianae factum esse, quam Thorunii blattis et tineis corrumpendam reliquerat filius, non satis aequus magni patris doctissimorum laborum aestimator. Ego hac vice nolo percensere omnes synodos , quae mihi in diversis Hungáriáé partibus ab evangelicis habitae innotuerunt, illas tantum hic attigisse, quae aut sub primordiis emendatae religionis, aut post ejus confirma­tionem celebratae ad felicissimum ejus progressum non parum contule­runt , aequum esse existimavi. De synodo erdfidiana dictum est in superioribus. Conf. sect. I. cap. II. §. 2.. *) Huc'retuleris conven­*) Doleschalnálitt következők olvashatók; Anno item 1554. feria tertia ante dominicam Palmarum celebratur synodus Ovárini ad Samosium , inter Szathmár et Csenger, in qua, ut Hanerus memoriae prodidit, 89. pastores articulum de s. coena secundum Lutheri senten­tiam adprobarunt. Item cum Lucas Agriensis , famosus in Hungária So- cini adsecla, dogmata sua passim propalaret, Lazarus Schwendi, minislris ecclesiarum Cassoviam synodum indixit pro die 26. Jan. 1566., in qua non modo ad propositiones Lucae responsum est, sed etiam edita confessio illius doctrinae contraria , cui omnes ministri superioris Hungá­riáé subscripsere. Nomina eorum praecipua erant: Thomas Hilarius, m. e. cassoviensis ; Johannes Vitus Balsaratius M. doctor spectabilis ac magui- fici dni Gabrielis Perényi, postea vero pastor ecclesiae* liscensis et pata- kinae ; Pranciscus Czegle'di, pastor ecsediensisjet senior comitatus zem- pliniensis ; Basilius Szikszay, rector scholae patakinae; Demetrius Zétsy ; Benedictus lllosvay ; Benedictus Belsius ; Johannes Seyder, bartphensis ; Valentinus Megertinus, cibiniensis ; Antonius Platner ; Johannes Lemmha-

Next

/
Oldalképek
Tartalom