Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

22 Joachimus Kalinkius. Ecclesiae Iilaviensium Pastor multo fidelissimus. Pater ei fuit reverenda dignitate insignis Joli. Kalinka a) Ecclesiae Teplen- sis Minister et Ven. Contubernii Notarius, mater autem Fides, Rev. condam Leonhardi Mokosschini, Poetae, dum viveret, multo celeberrimi filia. Optimi parentes filium, studiis dedicatum clarissi­mis quibusque praeceptoribus tradiderunt erudiendum, cum et in litteras propenderet et spem futurorum profectuum baud dubiam facere videretur. Nec fefellit exspectationem indoles fideli prae­ceptorum institutione perpolita. Postquam enim Cremnicii et Bit- sebae studuisset, non tantum Banovicii, sedEperjesini quoque stu­dia confirmavit et primum Radvanii Cantor, dein florentissimae Rosenbergensium scholae Rector, et paucum, post tempus ejusdem ecclesiae Diaconus fuit constitutus. Hic ea cum dexteritate sacris praefuit, ut divina dispositione et accedente populi consensu, pri­mum Gradnam, dein Rajeczium vocaretur, provinciam Pastoris consveta fidelitate administraturus. Rara ejus in docendo felicitas ita ei Inclytam gentem Ostrosithianam conciliavit, ut ex Stephani sententia i) Illaviam accitus haud interrupta serie annis XXX. magna cum fidelitate sacris Iilaviensium praefuerit. Certe ita hic a) Joh. Kalinka Rosenbergae ann. 1586. natus, primum Teplensis, dein Radvanensis, postremo Duboviensis ad Granum Minister et Contubernii So- liensis Senior, in Comitiis Neosoliensibus an. 1620. Poeta Laureatus constitu­tus et equestri dignitate ornatus fuit. Conscripsit Carmen sibi Cygneum Trencbinii an. 1638. impressum, atque demum an. 1640. Neosolii in exilio mortuus est. Ordinibus sacris Brigae susceptis, redux in patriam substitit Scotaoviae ab ejusque ecclesiae V. D. M. Daniele Mendricio Tesehiniensi 1601. nonis Augusti dono accepit Commentarium Aegidii Hunii in Evange­lium D. Johannis Franci: ad Moenum impress. 1595. in 8. b) Steph. Ostrosith fuit frater Johannis illius, quem Kalinkius noster in Lemmate funereo a. 1637- producto Baronem religiosum, nec non in arte Pal­ladis exercitatissimum appellavit, et felicissimus trium filiorum pater, Nico­lai, Pauli et Matthiae, quos ex arbitrio optimi parentis litteratissimus ille Matthias Gazur Thurocziensis educavit. De Matthia, litterarum litteratorum­que fautore munificentissimo videri potest Stephanus Pilarik in Curru Jehovae Mirabili p. 67. sequ. De Paulo ita praeceptor ejusMatthias Gazur in Carmine funebri judicabat: Si quis erat sagax, solers, discretus, acutus, Ostrosith a Ghyletincz PaullUs hic alter erat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom