Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT II.

64 novorum dogmatum patrocinio, auctoritate, blanditiis, rationibus et mi­nis institisse, ut rustica plebs a majorum religione desciscat.“ Haec enim majuri facilitate dicuntur, quam confirmantur. Item „carnis esum sexta feria et sabbatho districte eum imperavisse, in egentiores de suo copiose distribuisse, focos inspexisse et si praeter carnes alia die sab- bathi parabantur edulia , ollulas eum subvertisse“ nulla ratione credi potest. Nam uti unius Kozmáé, jurati Perényiani hostis, narratione ni­tuntur: ita facile exploduntur. Quid tanto heroi cum focis et lixis ? Non satis est ad confirmandam narrationem, quod Kozma, qui haec ab aliis audivit, silicernium fuerit, nam et senes bis pueri esse solent, nec omnes intelligunt judicium, Job. XXXII., 9.. Ita patres , ut vocantur, S. J., dum nulla supersunt veritatis argumenta, crudis fabulis, coram ignara rerum patriae plebe, crudam in publicum propellunt commentationem. Non Kozmáé, privati illius silicernii, narratione, sed publico documento adstruenda erat veritas, si digna omnium adprobatione debeat exi­stimari. Casparus Drágfy, unus ex praecipuis Hungáriáé magnatibus, in ditiones suas ministros evangelicos recepit et religionem lutheranam, quam receperat, constanter tuitus est. Sub ejus praesidio synodus erdő- diana in castro ejus, non procul a Nagy-Bánya dissito, tamquam asylo, propter Drágfyi, qui evangelicis maxime patrocinabatur, auctoritatem convocata fuit, de qua videri potest Hanerus in Hist, e c c 1. pag. 208.5 cf. Historiam diplomaticamp. 7.. Franciscus Dersfy inter reformatorum evangelicorum fautores jure numerari debet. Erat is comes comitatus Sáros et liber baro in Landsee, patronus ecclesiae orthodoxae munificus, uti eum Severinus Sculteti in Hypomnematis sui dedicatione ex vero describit. Hy- pomnema enim suum, pan harmoniae Jesu Christi et Calvini oppositum eidem inscripsit an. 1599.. Prodiit eodem anno Bartphae typis Dav. Gutgesel in 4.. Franciscus de Réva, comes comitatus thurocziensis, inter praecipuos adsertores religionis evangelicae nominandus, non tantum Luthero constanter adhaesit, sed etiam merces Calvini in Hungáriám importantes ex animo detestatus est. Videri potest epistola Lutheri ad eum 8. Aug. an. 1539. in hoc argumento scripta, suo loco adducenda. Non latuit hoc Paulum de Várda, metropolitan!. Hinc non prius quie­vit, quam a Ferdinando rege epistolam impetraret, qua propalatinum suum, Franciscum Revayum , severe admonebat, ne haeresim grassari

Next

/
Oldalképek
Tartalom