Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT II.

58 ciae ipsis calendis Novembris, an. 1676.. Hanc publicam eorum confes­sionem opponimus Lampio, in reformandis ecclesiis hungaricis primas partes calvinianis vindicanti, ut omnis rerum hungaricarum ignarus a praepostera judicandi ratione se abstineat. 8. Accedit porro, quod a primordiis emendatae religionis luthe- rano-evangelicae in publicis regni comitiis, regum diplomatibus aliisque constitutionibus semper prima fiataugustano-evangelicorum mentio, quod indubitatae veritatis indicium est, lutheranos priores fuisse calvinianis. Alias rationes, quae addi possent, prudens praetereo. CAPUT II. DE REFORMATORUM FAUTORIBUS. §• 1. Primordia reformationis in Hungária hoc non parum nobili­tavit, quod haud vulgares Hungáriáé proceres, agnita veritate reli­gionis evangelicae, non tantum eam acceptarunt, sed etiam con­stanter professi laetis successibus amplificarunt. Hoc, omnium sententia, non minus utile, quam necessariam fuit. Jucundum enim est et salutare, ubi mutuis consiliis Moses princeps et Aron sacerdos, ita rem sacram promovent, ut Moses sit Deus Aronis et Aron sit os ac propheta Mosis, Exod. IV. 16. VII. 2.. Nam Mosis et Aronis donec concordia fervet, Fervet religio publica statque salus, uti^x suggestu ecclesiae parochialis eperjensis germanicae ab evange- licis excitato, posteritatis gratia, non sine ratione adnotavit D. Samuel Pomarius in praefatione Hexadi disputationum theologi­carum de natura peccati originalis praemissa. §■ 2. Inter hos post Mariam Hungáriáé reginam et Alexium Thur- zo, principe fere loco nominandus est Petrus Perényi, Casparus Drágfy, Franciscus Dersfy et Franciscus de Réva, religionis evan­gelicae adsertores ; nequid de Andrea Magóchy, vidua Petri Jaxith, Paulo de Nádasd, Stephano, Sigismundo et Simone Balassa hac vice percenseam *). Jam Maximilianus I., qui post reformationem *) A kővetkezők helyett Doleschalnál e pont van: His ad­dendi sunt: Franciscus Bebek cum filio Georgio, Podmaniczkyi (non hi, qui

Next

/
Oldalképek
Tartalom