Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT I.

57 3. Si discipuli Calvini primi fuissent in Hungária reformatores, primi etiam possedissent ecclesias, teste tamen Severino Sculteti in Hypomnemate folio 18. ad annum usque 1560. nullam possede­runt ecclesiam, Lutheri autem discipuli multo prius Bartphae, Casso- viae, Leutschoviae, in montanis et reliquis liberis regiisque civitatibus, uti in superioribus demonstratum est, emendatis coetibus praefuerunt, unde sponte sua consequitur, hos, non illos primos fuisse in Hungária reformatores. 4. Hungari emendationem sacrorum cum voluptate receperunt et primos illos reformatores in pretio habuerunt; crypto-calvinianos autem ut quam plurimum detestabantur, ut exemplo Pauli Thurii et sociorum ejus confirmari potest, qui cum ad meliorem mentem redire noluissent, a Gabriele Perényi sedibus exturbati sunt, quod nunquam facturus erat, nisi prius a genuinis Lutheri discipulis de veritate religionis evangelicae fuisset informatus. 5. Exorto crypto-calvinianismo non ad calvinianos, sed ad uni­versitates saxonicas, tanquam musarum et veritatis sedem, inprimis Vi- tembergam et Lipsiam itum fuit, ut earum arbitrio et sententia excita­tae controversiae consopiantur, de helveticis enim academi's nihil pror­sus innotuerat hungaris. Hoc evidentissimum documentum est, eorum sententiam in hac controversia valuisse, a quibus primum in Hungáriám dimanaverat religionis emendatio. 6. Hungari, qui meliorum erant partium, omnes augustanam con­fessionem receperant, et crypto-calviniani, teste Sculteto inHypo- m n e m a t e fol. 23., nonnisi post mortem Melanchthonis in conventu tar- czalensi eam rejecerant. Hinc si prius recepta fuerat confessio augusta- na, quam helvetica, facile arbitreris Lutheri non Calvini discipulos prio­res fuisse reformatores. Illos enim ex praescripto ordinis priores esse oportuit, quorum confessio prius recepta fuit. 7. Supersunt litterae publico calvinianorum in Hungária nomine post liberationem ministrorum ex triremibus ad proceres Helvetiae per Jacobum Csúzyum, theologiae doctorem et pastorem losoncziensem scriptae, in quibus ipsi calviniani non tantum profusam helvetiorum li- beralitatem infelicibus ministris declaratam praedicant, sed etiam inter alia haud inviti confitentur, se ab an. 1567. confessioni helveticae ad­haerere. In haec enim verba scribunt: „Pergite nationem nostram et ecclesias perantiquae confessioni vestrae ab an. 1567. integrum jam se- culum addictas diligere et promovere/1 Consign atae fuerunt litterae Va-

Next

/
Oldalképek
Tartalom