Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I.

37 inscius illud, quod oleo repleverat, in ignem ardentem effudit, quo facto multo majores flammae excitatae sunt; advenit quintus, qui periculo huic finem impositurus districto gladio ignem impedire conabatur, sed penitus impedire non potuit. Haec omnia eo redeunt: qui reformationi praelusit et ligna ad theatrum adportavit, fuit Reuchlinus, lingva- rum orientalium peritissimus; qui ea perlustravit, fuit Erasmus R o- terodamus, qui justo timidior, etsi reformationem necessariam agnoverit, eam tamen adgredi detrectabat; tertius, qui ignem in flam­mas excitavit, fuit Lutherus; qui ignem excitatum oleo perfudit, fuit Leo X. pontifex, qui bullis et rescriptis suis longe majorem ignem excitavit; quintus, qui in ardentem ignem saeviebat, fuit Carolus V., qui etsi cursum reformationis impedire voluerit, tamen non potuit, uti haec enarrat M. Georgius Lányi in Narratione captivitatis suae §. 33.. Ra fit, quod non raro experiendo fieri didicimus : Ludit in humanis divina potentia rebus. §. 2. Illucescente apud saxones veritate evangelica, tantus Vi- tembergam ex diversis regnis studiorum causa discentium conflue­bat numerus, ut, teste ipso Luthero , tam inusitatam juvenum fre­quentiam angustia civitatis capere non potuerit. Ipse Lutherus an. 1520. ad Spalatinum scripsit: Adfluit quotidie studentium numerus, sed non capit omnes civitatis angustia multique coguntur retrocedere. Yide plura in hanc rem in dissertatione D. Gott­lieb Wernsdorffn de progressu emendatae per Luther uni religionis pag. 68. §. 3. Ex Hungária primus omnium studiorum causa Vitembergam ad Lutherum profectus fuit Martinus Cyriaci*) leutscho- viensis an. 1522., dum rectoris fasces tenuisset Philippus Melanch- thon albo academico inscriptus. Hunc anno 1524. sequebantur Dionysius Lincius pannonius, Balthasar Gleba bu­*) Tudósaink s íróink eddigi állítását, hogy Cyriaci volt hontársaink közöl az első, a ki a reformatio kezdetén Vitembergbe ment megismerkedni az uj tannal, megdöntötte szintoly szorgalmas, mint szerencsés történetbu- várunk, Révész Imre, kiderítvén , hogy Magyarországból Baumheckel György, beszterczebányai fi, előzte meg 1522.-ben Cyriacit. Lásd : M a- gyar történelmi tár. Kiadja a magyar tudományos akadémia törté­nelmi bizottmánya. VI. köt. 280., 215.11..

Next

/
Oldalképek
Tartalom