Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - CLASSIS V.
34 adscribere debeam, juxta cum ignarissimis scio. Scriptum est acre, sed solidum, in quo non pauca reperias ad res eyangelicas constabiliendas perquam necessaria In eo est autor Commentationis, ut documentis publicis litterato orbi commonstret, in eo laborare ut quam plurimum archiduces Austriae, ut primum funditus deleantur evangelici; dein status imperii causae romani pontificis addicti, qui soli austriacis resistere nequeunt, sub jugum mittantur; pag. 1. inprimis in eo occupatus est, ut jura et leges pacis westphalicae per austriacos violatas esse, documentis, quae in publico sunt, edoceat. Haec cum ad rem meam parum conferant, lu- bens praeteribo, ea tantum ex eo passim adnotaturus, quae ad res nostras evaugelicas elucidandas pertinere arbitrabor. CLASSIS V. DE FONTIBUS CONDENDAE HISTORIAE EVANGELICAE. Postremo javat alios fontes condendae historiae evangelico- lutheranae in Hungária obvios idoneosque digito velut indice commonstrasse, ex quibus uberior, non raro et certior rerum luthera- narum cognitio hauriri queat. Huc optima fide refero : 1. Supplicationes hungarorum lutheranorum sive ad cae- sareo-regiam majestatem, sive ad status et proceres regni, sive ad dominos , ut vocantur, terrestres, sive ad comitatus et universitates in causa exercitii religionis suae porrectas. 2. Rescripta sive diplomata regia aut officialium in favorem lutheranorum sive adversus eos publicata. 3. Jus tripartitum regni Hungáriáé. 4. Extractus articulorum et diplomatum super negotio religionis in I. regno Hungáriáé conditorum, quales articuli prodierunt non tantum semel atque iterum latiné, sed etiam postremo an. 1742. latiné et germanice clement. reginae Mariae Theresiae porrecti. 5. Acta comitiorum hungaricorum, qualia fuerunt neosoliensia, soproniensia, posoniensia, reliqua. 6. Acta commissionum specialium in negotio religionis institutarum, qualia sunt acta commissionis pestiensis anni 1721. seqq..