Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - CLASSIS IV.
31 CLASSIS IV. DE SCRIPTORIBUS EXTERIS, et quidem I. TRANSYLVANIS. Uti vicinissimi nobis sunt transylvani et religionis evange- licae tenacissimi: ita aequum est, ut principe loco ex iis percenseam viros, qui de fatis ecclesiae lutherano-evangelicae quidpiam perscripserunt ad posteritatem. In bis claruerunt vel maxime : 1. M. Georgius Hanerus schaesburgo transylvanus , pastor, quantum scio, primum mediensis, dein superintendens apud suos dignissimus. Hic luci publicae exposuit Historiam ecclesiarum tran- sylv anicarum, quae prodiit Lipsiae et Francofurti an. 1694. in 12.. Hunc laudavit cl. condam Mich. Rotarides in Lineamentis hist. Hung. litt. p. 49. et eruditissimus civis ejus Martinus Schmei- tzelius in D i s s e r t a t i o n e epistolica p. 8. hoc ex animo optavit, ut Historia Haneri novis accessionibus aucta recudatur. Profecto tanti eam aestimavit Schmeitzelius, ut magnam ejus partem Dissertationi suae epistolicae intulerit, quod lectori utrumque opus collaturo facile innotescet. 2. Martians SchmeitzeJius corona-transylvanus saxo. Hic praeter multa alia edidit Dissertationem epistolicam ad celeb. Ernestum Salam. Cyprianum de statu ecclesiae 1 u the r anorum i n T r a n s y 1 v a n i a , quae prodiit Jenae an. 1722. in IV., dum ampliss. facultatis philosophicae jenensis adjuncti dignitatem tueretur. Scriptum est perutile et ad pernoscendas res ecclesiasticas hungarico-transylvanicas pernecessarium. Conf. potest Collegium ejus manuscriptum historiae hungaricae, inprirais liber VII. ecclesiasticus. 3. StephanusKatona Geleianus, superintendens in Transylvania calvinianus, qui edidit Praeconium evangelicum in fol., in cujus praefatione de rebus ad reformationem ecclesiarum hunga- ricarum pertinentibus commentatus est. II. GERMANIS. 1. Leonhardus Hutterus in Concordiaconcorde Francofurti et Lipsiae an. 1690. in IV. edita, ubi a pag. 1381. ad 1416- res hungaricas complexus est.