Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - CLASSIS II.
1. Basilii Fabritii Szikszoviani scriptum, comprehendens Universam historiam disputationis cum Luca Agri- ensi, in synodo Cassoviae an. 1568. die 27. Jan. institutae, cujus scripti meminit Georgius Caesar cassoviensis in Oratione de vita et obitu Basilii Fabritii Szikszoviani, edita Yitemb. an. 1577. in IV.. 2. Petri Bodfalvay, viri generosi, Nucleus chronolo- gicus historiae inanuscrip tus, de quo Emberus in Hi- s tor ia pag. 122. ad an. 1564.. §• 2. Inter manuscripta reformatorum, quae res ecclesiasticas Hungáriáé complectuntur, merito censeri debet opus Francisci Foria Otrokocsy, quod calvinianis sacris adhuc addictus non moliebatur tantum, sed consummaverat etiam, ut ipse Otrokocsyus confitetur. Hoc dolent, nec sine ratione, hungari, quod operi huic nondum ea contigerit felicitas, ut obscuros, 'quibus Tyrnaviae detinetur, cancellos perfringere et se luci publicae adserere potuerit. De Franc. Fóris Otrokocsyo ejusque vita et fatis non tantum David Czwittinger in Specimine Hung. litt. p. 147., sed inprimis Lampius in H i s t o r i a sua ecclesiae reformatae p. 515. ad au. 1694. scripsit quod satis est. Eum Historiam ecclesiasticam Hungáriáé magno studio conscripsisse, ipse diffiteri non potuit. In praefatione enim altera ad lectorem Originibus suis praemissa, pag. 7- disertissime scribit, se H i s t o r i a m ecclesiasticam Hungáriáé non tantum Oxonii absolvisse, sed etiam Franequerae, ubi haec die 14. Martii an. 1693. adnotavit, manu- scriptum suum possedisse. Audi Otrokocsyum, qui haec 1. c. haud invitus recognoscit in hunc modum: „Integer mihi liber (scii. Originum hungaricarum) in duas partes divisus de his scribendus erat, secus, quam antea disposueram,ita ut mole sua Historiam nostram ecclesiasticam, uti eam Oxonii bono cum deo absolutam in scriptis penes me habeo , bene superaret.“ Anno statim sequente 1694. in patriam rediit et, teste Embero, sacra calviniana deseruit suumque ma- nuscriptum Historiae ecclesiasticae Hungáriáé Tyrna- viam importavit. Sciebat hoc doctissimus Sam. Timon, S. .i., hinc in Imagine veteris Hungáriáé pag. 269. et 399. atque in Imagine novaeHungariae p. 24., 25-, 35., 54., 58., 61., 67. docet — 26 —