Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.

11 sini in carceres conjectus et admiranda prorsus ratione liberatus in Si- lesiam profugit et celeb. Burgii commendatione Anisfeldae pastor factus fuit. Hic edidit Tristissimam ecclesiarum Hungáriáé protestantium faciem, Brigae an. 1747. *), de quo prolixius commentarer, nisi ipse in dicto libello id ex vero praestitisset. II. SPECIALIBUS. Multo major eorum numerus est, qui strictim, diligenter ta­men, ubi se dabat occasio, res ecclesiae augustano-evangelicae in Hungária existentis explicuerunt. Tales sunt: 1. Lconhnrriiis Stockelius, scholae bartphensis rector, vir de rebus evangelicis in Hungária immortaliter meritus, qui in Apologia ecclesiae bartphensis an. 1558. edita, hac opera egregie per­functus est. Vitam cum fatis Stöckelii prolixius descriptam vide in Commentatione mea de vitis superintendentuin evangelicorum in Hungária **). 2. Severinus ScuUeti, natione slavus, primum apud eperjen- ses scholae director, dein an. 1591. ecclesiae bartphensis pastor a mini­sterio graecensi ordinatus et post biennium lib. regiarumque civita­tum senior. Scripsit eximius hic vir Hypomnema sive admoni­tionem brevem ad Christianos Hungáriáé cives de asserenda et retinenda veteri seu avita verechri- stiana doctri'na, in augustana confessione compre­hensa. Prodiit Bartphae an. 1599. typis Davidis Gutgesell, in IV.. In hoc libello postquam de constitutione et fatis ecclesiae pannonicae ele­ganter non minus, quam copiose praefatus est, in ipso opusculo res circa emendationem religionis evangelicae cum praecipuis sacrorum doctoribus eorumque fautoribus diligenter exposuit. Laudavit eum Hutterus in Concordia concorde cap. LV. pag. 1408., de quo vide plura, si placet, in Commentatione mea devGis superintende n- tum evangelicorum in Hungária ***). Ex nostris profecto eo tempore, quod sciam, in hoc rerum sacrarum argumento nemo diligen­tius versatus fuit, de quo et in posterum erit dicendi locus. *) E munkát is a jelen kötetben közöljük a t. közönséggel. **) Monumenta evang. aug. conf. in Hungária hist. 1. köt. 61. .. ***) U. o. 62. 1..

Next

/
Oldalképek
Tartalom