Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

11 tio mortalitatis obstitisset, multo longiore vita dignissimus. Post­quam apud Thuroczienses, ut ipse in Autographo suo confitetur, sin­gulari divina providentia natus fuisset, studiis melioribus dedicatus ita rem suam diligenter egit, ut 1595. Gymnasii Neerensis collega factus fuerit, et sub finem seculi XVI. florenti scholae Alnoviensi praeficeretur. Quanta cum laude et commissae sibi juventutis emo­lumento hic fuerit commoratus, vel hinc facile est existimare, quod circa An. 1597. amplissimae ecclesiae Moschoviensis Pastor et Anno 1602. Ven. Contubernii Thurocziensis Senior fuerit constitu­tus. Ubi praeterquam quod Coetui sibi credito exstanti cum utilitate praefuerit: etiam latis Ven. Contubernio legibus ordinem induxit duraturum ad posteritatem a). Vixit eo tempore Thomas Fabritius, Ecclesiae Patakiensis Minister, qui evulgata de imaginibus disce­ptatione, omnem earum usum non sine temeritate ex ecclesiis pro­pulsabat, cui Lanius noster Anno 1599. Scutum libertatis Christi­anae in usu Ceremoniarum, nominatim autem imaginum, opposuit b) et cum Fabritius exarmationem Scuti Laniani conscripsisset, noster non minus emendatae religionis, quam veritatis amans, pro ea, qua erat soliditate, Defensionem Libertatis Christianae in usu Imaginum historico, eodem Anno 1599. Bartphae edidit et Scutum suum, omnium confessione, egregie tuitus est. Huic libello Paullus Malus c), Scholae Moschoviensis Rector, hanc in Patakiensem illum pro sua in Poesi facilitate praemisit inscriptionem: Loripedem rectus vates derideat, inquit, Tu rectos rides claude Vacine Viros. non debet, cum magnis revera intervallis distingvantur. Superintendens enim sub initium Seculi superioris, alter circa medium, postremus praesenti jam Seculo floruit, et Anno 1710. inConventu Solnensi Senior Contubernii Trench, constitutus fuit. a) In hanc rem conferri possunt Leges Ven. Contubernii Thurociensis. b) Prodiit Scutum Lanii Bartphae in forma 8. Anno 1599. c) Paullus Malus alias Jablonovszky patria Liptoviensis, fuit primum scholae Neerensis in Scepusio Collega, dein Anno 1595. Moschoviensis Re­ctor. Hic scripsit carmen multo elegantissimum in obitum Spect. Domini Gre- gorii Horváth Stansith de Gradecz, et hinc Galgoezium, atque tandem Mó­diam delatus Tractatum de Peste An. seD Libera nos a MaLo, ne quid de Msris ejus adjiciam, quae imprimis de triplici Colloquio cum Paullo Joh. Dubovszky Praeposito Tyrnaviensi, reliquit posteritati.

Next

/
Oldalképek
Tartalom