Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
162 cabat. Putavisset non nemo eum tristi hac sententia territum iri, sed tantum abest, ut inexspectato hoc nuntio fuerit perturbatus, ut potius raro fidelium Confessorum exemplo iret ovans animus et spe sua damna levaret. Erant quidem non pauca, quaeadflicto adderent adflictionem et ingererent metum morte ipsa periculosiorem, cum et adlatae fuerint vestes, quibus ad mortem condemnati indui solent, et jam adesset currus eum ad locum supplicii primo mane deducturus ; sed Ambrosius inter spem et metum constituit, totam eam noctem , quam ultimam esse putarat, insomnem duxit, Deum religiosissime venerabatur, imo quidquid temporis fuit reliquum, devotioni consecrabat et adversus omnes sathanae- insultus eleganti symbolo suo : Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis t u i i) se validissime in spem contra spem erigebat. Tandem singulari Dei providentia factum est, ut dum vestes illas ex vulgari linteo consutas, in quibus ad locum supplicii deducendus erat, advenerint nuntii litteras ad Ven. Episcopum Cracoviensem non tantum a Spect. Dom. Josepho Okolicsányi, 1. Comitatus Arvensis Vice-Notario Ordinario, sed etiam a Gubernatore arcis Arvensis scriptas adportantes, quibus uterque et a suspicione Ambrosium liberabat, et pro innocente intercedebat libe- ramque dimissionem omnibus modis procurare nitebatur. Multum quidem valebant Arvensium litterae, quandoquidem ab iis profectae fuerunt, qui rebus Inc. Comitatus cum auctoritate moderabantur et eadem profitebantur sacra cum Polonis: negotium tamen Ambrosianum multis porro involvebatur difficultatibus, cum ille bona fide se Ministrum Evangelicum esse profiteri non potuerit, illi autem sententiam publico libro adseriptam ex legum praescripto nunquam amplius posse expungi adseverariut. Hinc P. Gor- csicsky commodorum Ambrosii multo studiosissimus, non tantum ei persvasit, ut se ministrum Evangelicum esse fateatur, sed etiam Ven. Episcopum supplex magna cum humilitate exoravit, ut habita ratione intercessionis tantorum virorum, sententiam mutare et Ambrosium, alterius regni civem, ex Polonia proscribere aut quacunque demum poena in eum animadvertere, dignaretur, cum certum sit atque exploratam, nihil commodi redundaturum in Rem- publicam Polonicam, si caput ejus a cervice fuerit resectum. Haec »j Desumta sunt verba illa, quod omnibus notum est, ex Psalm. 37. v. 4.