Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
157 dem anno delatus Ambrosius nihil egit, nisi quod ad officia peras- sidui scholae civis pertinere existimabat. Cum hic inter tacitos Musarum recessus adolesceret et in lingva germanica non contemnendos fecisset progressus, omnes curas suas eo convertebat, ut lingvam hungaricam familiarem sibi reddat, in obeundis officii partibus aliquando non parum valituram. Hinc relicto Késmárkino an. 1714. Debrecinum et Diószeginum concesserat, et cum in neutro loco reciperetur, forte fortuna Berzethinum delapsus est, privatim perficere tentaturus, quicquid ad excolendam lingvam patriae nobilissimam pertinere videbatur. Magni eum constitit utilissimae lingvae hujus notitia. Praeterquam enim quod a publicis studiis non sine praesentissima temporis jactura feriari necessum habebat; etiam Hectorem scholae Berzethinensis Reformatum in docendis liberis adjuvare et quod sponte sua sequebatur, cum miseria haud raro colluctari coactus fuit; ut proinde exemplo suo luculentissime confirmaverit, verum id esse, quod poeta non sine ratione cum dolore questus est: Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit. Hanc miseram ejus apud Berzethienses conditionem non minus patrocinio, quam consiliis sustentabat Ven. quondam Martinus Regis e), vir propter praeclara in ecclesiam Rosnaviensem merita Wittembergae confirmavit et redux propitia fortuna Késmárkini scholae Rector constitutus fuit. Inclaruit Panegyrico, quem Augustissimo Imperatori et Regi Hungáriáé Carolo VI. an. 1713. conscripserat et viris utriusque ordinis , imprimis autem Senatoribus Kásmárkiensibus dedicaverat. Sed non fuit haec ei diuturna statio. Nam an. 1722. mortuus et Feriis Pentecostalibus se- pultus est. Convectorem eo tempore apud Késmárkienses egit Cl. Georgius Keil, a quo lingvae graecae tyrocinia didicerat Ambrosius. e) Martinus Regis patria Liptoviensis in oppido Bobrocz natus circa an. 1678. Multum adhuc puer dilectis parentibus orbatus miseram in adolescentia egit vitam. Prima studiorum elementa in patria sub Andrea Zdanszky addidicit et turbato cultu Evangelico apud Nagy-Bobroczenses, Szent-Ivánii Jo- nae Sartorio adhaesit, quem Nagy-Palugyam quoque sequutus est. Hinc Késmárkinum lingvae germanicae causa delatus, cum sua ageret feliciter, dolo cujusdam studiosi Matthaei Király circumven.us, non sine magna studiorum jactura cum eodem hinc inde errabat, usquedum relictis partibus Transdanubianis divina providentia Carponam veniret et sub institutione Andreae Joséphi, optimi praeceptoris sui, atque Cl. MartiniDubovszkii manu- ductione egregie proficeret. Hic profecto et Cremnicii sub celebri illo Daniele Parschitzio ita diligenter elaboravit, ut 1704. Fiilekinum ad muni