Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

146 Rosenbergensi interfuit. Optavisset quidem ex animo ulteriorem sibi apud Cassenses mansionem, sed uti inter tumultus nihil sta­bile fuit unquam: ita neque provincia inter continuatos patriae tu­multus magno huic viro oblata potuit esse diuturna. Deturbatus enim a statione, postquam per aliquod tempus tristem in exilio egisset vitam, 21. Martii an. 1710. ad Neosolienses vocatus ipsa Dominica Palmarum familiae huic utquamplurimum memorabili, I. nationis Slavonicae Pastor constitutus fuit. Quanta cum diligen­tia et utilitate sacris hic fuerit operatus, uti neminem pro dignitate percensere posse credo; ita experiendo didici, dum Vittemberga redux Spectabili Domino Ladislao Platy de Nagy Palugya et in Divék , Neosolii studiis operanti praeessem, nullum unquam ab- iisse diem, qui non cum prolixa frequentissimorum auditorum uti­litate fuerit continuatus. Sive enim ex suggestu docebat, sive alibi versabatur cum hominibus, sine cessatione salutem eorum procu­rabat et quicquid a ministerio temporis erat reliquum, impiger conscribendis ad posteritatem libris consecrabat. Si quis enim opti­me de puriori coetu Evangelico imprimis ecclesiarum Slavonica- rum meruit unquam, hic certe principe propemodum loco collocan­dus mihi est, qui utilissimam Summariorum Bibliorum versionem cum magna multorum utilitate conjunctam, non minoribus vigi­liis/) quam sumtibus, nobis, et si quae speranda est, posteritati, dedicavit, ne quid de eruditis ejus MSS., quorum conscius sum, hac vice adjiciam. Praeterquam enim, quod historiam Superinien­Auch der Orlichius und Herren Coledan Den exulanten Stab geduldig fassen an *). *) Cujusdam Jonae Coledani habes in Synodo Rosenbergensi anno 1707. celebrata, ubi ita subscripsit: Jonas Coledanus eccl. Topor. Evang. P. et inferioris fluvii Poprád Senior (Más valakinek jegyzete). f) Ultra septennium in versioné bibliorum Summariorum laborabat. Anno enim 1723. die 1. Dec. laborem inchoavit et nonnisi 1730. distinctis IV. tomis litteris impressa prodierunt. Suscipiendi utilissimi hujus laboris, ut sciant posteri, haec fuit occasio. Ministri Slavorum apud Neosolienses quoti­die Capita biblica brevissime populo explicare solebant, sed postquam Ven. Joh. God. Oertelius Osgyanino in ministerium utriusque I. nationis Neoso- lium vocaretur et labor hic eidem lingva peregrina apud Slavos saepesae- pius peragendus esset, magno ejus commodo constitutum fuit, ut ad imitatio­nem I. nationis Germanicae Summaria haec biblica praelegantur. Inde ma­gnorum subinde operum exigua admodum sunt initia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom