Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
117 n). Hoc ei permolestum esse advertebant omnes, quod aetate ad senium inclinante perpetua oculorum debilitate adfligebatur: quam tamen calamitatem beneficio fontanellae, uti medici loquuntur, dextrae manui adplicato levare solebat. De modestia ejus et liberall- tate in egenos nihil habeo dicere. In lucris enim deputabat, si vel maxime juventuti in spem patriae efflorescenti subvenire et egenos liberalitate sua ad continuanda diligenter studia excitare potuit. Hinc nummos, quos confitentes gratum animum declaraturi pro consveto more offerebant, Miscboviczio adsignabat, inter alumnos ejus arbitrio distribuendos. Quod uti rarum est beneficium, ita meruit profecto perscribi ad posteritatem. Librariam ejus supellectilem multis et iis quidem rarioribus libris instructam Inc. ecclesia Rosnaviensis detinuerat, Johanni Benedek Wittember- gae apud Saxones studiis operanti destinatam, sed dum is infelici casu praeter exspectationem humanis rebus eximeretur o), partem ejus Ven. quondam Martinus Regis Rosnaviensium Minister, deposito pretio, suae adseruit utilitati: reliqua in cujus possessionem devenerit, id ego juxta cum ignarissimis scio. Vidua enim collectis vasis Cassoviam redibat, Rosnaviensibus orbitatem suam deplorantibus et piis fidelissimi antistitis sui manibus cum dolore parentantibus: Sit tibi terra levis, mollique tegaris arena, Et tua perpetuo molliter ossa cubent. Mortem magnorum virorum haud raro iniquioris fati nunci«) Erat hoc superiori seculo et sub initium hujus in more, ut Ministri in Hungária et alibi barbas alerent, magnum, uti existimabant, auctoritatis indicium : sed dum adhuc Concilium Carthaginense IV. constituerit, ut clericus neque comam, neque barbam nutriat, bene mea sententia factum est, quod sterile hoc auctoritatis praejudicium in desvetudinem abierit. o) Johannes Benedek alias Kőrakó appellatus egregiae spei juvenis patria Rosnaviensis Wittembergae studuit, liberalitate Dominorum Rosnaviensium adjutus. Hic dum intempesta nocte lucem accensurus egrederetur, ex superiore domus contignatione delapsus, post 20. horarum spatium vitam cum morte commutavit, Wittembergae 6. Oct. an. 1711. tumulo illatus. Hujus obitum dum praeceptores et cives hungari carminibus lugerent, Yen. quondam Doctor Georg. Fried. Schroeerus, praeceptor aeque meus nunquam sine honore nominandus, ita scribebat: Grotius, hora ruit, dixit, sic ultima vitae, Heu subito casu, dum ruis, hora ruit.