Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Caput II

93 Gregorius Musay. Scholion. Iste erat an. 1641. *) Senior et Concionator Lövejensis. Vid. Exercitat. I. Eiffleri, quam tuitus est Paulus Kiss Regiomonti an. 1641. d. 18. Jan. Hic officio Superintendentis circa an. 1651. clarus, solo mi­hi nomine cognitus est, si ea excipias, quae Hajnoczius de Syl­labo Ecclesiarum in exiiio Nemeskériensi an. 1661. per eum con­signato, memoriae prodidit. Si ex nomine, quod gessit, divinare licet, vigilantem Musarum statorem esse oportuit **). Georgius Fistrovits. *** ****)) Ego Fistrovicsium Gtinsiensem Pastorem et Superinten­dentem ecclesiarum Trans - Danubianarum lego fuisse an. 1668. in Dissert. Martini Maurer Kis-Schenkino Transii vani, quam hoc anno edidit Wittembergae de Sessione Christi ad dextram Dei Patris, sub praesidio Joh. Meisneri, quamque Fistrovicsio dedicavit. Est Scho­lion Rev. Domini Pauli Major. Hic an. 1667. Pastor fuit Gentsiensis et Superintendens, qui post biennium priorem stationem suam cum Köszegiensi **'**) *) Imo jam erat an. 1631. Pastor Löveiensis. V. Protoc. Visitat. Bar- thol. Kiss Superattendentis p. 58. 118. et District. Superioris Senior, ibidem 1638. p. 117. (Más valakinek jegyzete.) **) Hic ipse Gregorius Musay, qua Superintendens cum suis Senioribus edidit Agenda hungarica, quae ego Martinus Laucsek possideo, et Samariae apud Andreám Vechelium an. 1650. imprimi curavit. ***) 1650. fuit Pastor ecclesiae Német-Gentsiensis in Com. Castriferrei, an. 1654. vero Egyházfalvensis in Rábaköz. Vid. Protocoll. Visit. Dioecesis Transdanubianae. (Más valakink jegyzete.) ****) Günsium et Köszeghium una eademque civitas est, nisi quod ger- manice et latiné Günsium, hungarice vero Kőszeg vocatur. Vid. Joh. Tom­ka Szászkii Geographia p. 466. (Tán nem Schmaljegyzete). f) t) At Genes differt a Günsio seu Kőszeg (Más valakinek jegy z e t e.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom