Ribiny János: Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungaria. I. Posonii 1787-1789.
SECTIO II.
feruitutcm, adiicere poflit animum ad fchola?: exftruendas. Proinde hoc Tuum confilium , quafi diuinationem quandam futurae pacis interpretor , de qua idem vt fentiam, non leuibus argumentis moneor, ac faepe Matthiae dixi, me bonam fpenihabere, futurum, vt aliquanto poft iterum fiat tranquilla Pannonia, et quidem eiectis Turcis. Quare , quod pio , et vt arbitror diuino confilio moliris , vt ruentibus ftudiis operam feras, hoc inftitutum ne abiicias, nec Te deterreri temporum difficultatibus finas : fpero Deum etiam Tuis conatibus affuturum efle, praefertim, fi dederis operam, vt ecclefiae purius doceantur. Neque cnim dubium eft, haec beJla et hanc Turcicam feruitutem, poenas efie peccatorum noftrorum, et idololatriae. Cum autem tantopere faueas honeftis artibus, quaefo, vt me quoque complectare inter caeteros ftudiofos. Olim Graeci Herculem addiderunt Mufis, earumque ducem vocabant : fignificantes, defendi oportere literas auctoritate bonoruin principum. Conftat autem maiores veftros Peonas ab Hercule ortos efle. Quare gentilitiam et domefticam virtutem efle putabis , tueri literarum ftudia. Et eft praeclarum imitari maiores. Sed haec fortafle prolixius quam conueniebat. Matthiam Tibi commendo, virum praeditum egregia doctrina, prudentia et pietate. Ioannem Sylveftrum etiam hominem doctum, Celfitudini Tuae commendo. Deus feruet Celfitudinem Tuam ad lalutem publicam. Lipfiae nonis Octob. 1537. Celfitudini Tuae addictiffimus Philippus MeJanchthon.