Ribiny János: Memorabilia Augustanae Confessionis in Regno Hungaria. I. Posonii 1787-1789.

SECTIO II.

obferuataque, requirere videbitur. Et quo­niam, qui altari feruiunt, de altari viuere de­bent, Vobis ac veftrum fingulis diftricte coin­jnittimus , vt ccnfum quoque , quem Cathe­draticum vocant, a maioribus et lanctis patri­bus conftitutum , vnusquisque Veftrum prae­nominato Archi-Diacono Veftro, more folito, et tempore obferuato, perfoluere debeat ac teneatur. Praefentes vero, poft earunt Iectu­ram, reddi mandamus praefentatori. Datum Vienae 10. Aprili Anno 1558. $. XXXVII. Ioannes Deretzky Archi- Diaconus Hontenfis, mandato Archiepifcopi obfequutus, miniftris Eccle­fiarum Coinitatus Hontenfis Schemnitzii congrega­tis, fequentes Articulos, tainquam normam doctri­nae propofuit. I. Certa et firma fide credendum efi, Baptifina omnibus, etiam paruulis, ad falutem neceifarium fore, ac per ipium dari gratiam Spiritus lancti. II. Nec minus certum efi, adultis et ratione vten­tibus, poft peccatum mortale admiftum, necef­fariam efie poenitentiam, quae in contritione et confefiione facrainentali, vocaliter facerdoti facienda, fimiiiter fatisfactione confifiit. III. Adhaec tenendum, peccatorem non fola fide, fed et bonis operibus iufiificari , quae adeo ne­celfaria funt, vt fine iiiis nemo adultus confe­quatur vitam aeternam. IV. Quilibet Chrifiianus tenetur firmiter credere , et nullatenus dubitare, in confecratione Eucha­rifiiae, panem et vinum conuerti in verum cor­pus Chrifti et fanguinem, remanentibus tamen panis et tini fpeciebus, fed quibus realiter cor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom