Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
97 ior. Dolendum, quod ipse etiam Thomas, principia incredulitatis et irreligiositatis, quae tempore gallicanae revolutionis imbiberat, in scholam quoque transpirare iusserit. Paulus Raits. Petri, superius notati, frater. Natus Jau- rini an. 1760. Jenám, qua pastor malomsokensis, adiit. Redux aliquandiu Jaurini in otiis vixit, usque dum an. 1789. die 4. Sept. ad Fe!sö-Lövö, in locum Rdi Walter, vocaretur, quam stat onem tamen serius cum Rectoratu Semproniensi permutavit, ibidem ex apoplexia, gravis annis, mortuus. An. 1787. Michael Tekusch. Primum Modrae, dein Posonii egit Professorem, unde ad aliquam Moraviae ecclesiam est ordinatus. Auctor Prosodiae et Periodologiae latinae, edidit praeterea sermones sacros, opus posthumum Joh. Jac. Werneri, pastoris posoniensis an. 1790, imo et opus Dieterichianum „Anleitung zur Glückseligkeit nach der Lehre Jesu-4 in lalinurn sermonem transfudit atque Posonii an. 1794. imprimi curavit. Fuit vir magnae eruditionis, poeta latinus facilis, docens non modo sedulus, sed etiam peritus, quod multi clari discipuli, sub manuductione eius litteris melioribus nutriti, abunde testantur. Joh. Bjeli, Kuntaploczino-Gömör. ad ecclesiam szü- gyensem an. 1793. per Lycium ordinatus ubi et vivere desiit. Adam. Németh, iaurinensis. Jenám qua pastor meszlé- nyensis salutavit. Redux ecclesiae Felpiczensi praefuit. Steph. Balog. Hung, exNemes-Kér. Postquam biennium Jenae explivisset, ordinatus est per Hrabovszkyum an. 1.90. ad Gyünk, unde elapso quinquennio Palotam transiit, ab anno vero 1802. Sabariensium pastor erat. Edidit orationem sacram sub titulo : Az oltalmazó himlő dicséretéről. Veszprém 1802. Guil. Leop. ab Artner, Sopronii an. 1<67. natus, ibi— que usque ad an. 1787, quo nimirum Jenám discessit, educatus. Fuit postea pastor in Dobra, unde an. 1803. Csávám transiit. Edidit aliquot orationes sacras sub anonymo : „Probestücke von Predigten eines Landpredigers in Ungarn.“ Grätz 1798. Daniel Kis, an. 1784. pro pastoratu ad ecclesiam Bü- kensem ordinatus, per Perlakyum, ubi triennio exacto Jenám concessit, hinc vero reducem primum sabarienses, dein dabro- nenses suum habuere antistitem. Samuel Hencz. Redux ad ecclesiam meszlényensem est ord. an. 1791. Samuel Fogler, schemnicziensis an. 1765. natus.Edu7