Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
93 suadente , eo inscio Modram transiit, atque sub Valthero, historiae potissimum excolendae intentus, duos exegit annos. So- pronii denique quadriennio expleto Jenám salutavit, ubi totus ab ore Eichhornii, Griesbachii, Ulrichii, Succovii, Schiilzii et Lo- deri pendebat. Reversum Joh. Csernyanszky an. 1784. d. 2. Julii ad neoplantatam ecclesiam Radvanensem ordinavit. Cmn autem recte hoc anno ex benigno indultu magni Josephi II. in metropoli Hungáriáé Pesthini ecclesia evangelica suscitaretur, noster Joannes Molnár creatus est in eadem omnium primus VDMinister anno 1787. d. 24. Ocl. electus et d. 11. Nov. solenni ritu introductus. Electio tetigit virum provinciae huic administrandae maxime idoneum. Is etenim, ut erat vir industrius, ob singularem morum comitatem primoribus etiam acceptus, eruditionis denique eximiae et spiritu vere apostolico, omnia perfecit, quo Sion hic evangelicus in metropoli Hungáriáé exstructus „urbs super montem posita“ in dies laetiora caperet incrementa. Etenim fideles, per diversas urbis utriusque plagas hinc inde dispersos et exquisivit et congregavit; ditiores, ut ecclesiae opibus adiumento essent, incitavit; pauperiores, mercatores praesertim et opifices, ul iure civitatis per magistratum donarentur, consilio et intercessione sublevavit; praeter munia pastoralia, docentes etiam iu instituenda pube scholastica adjuvavil; imo Suam cacs. regiam apóst. Maiestatcm quoque, ut evangelicis pro templo, parochia et scholis aptus assignaretur fundus, supplex adire non recusavit. Conatus viri optimos tulere fructus. Jam etenim anno 1793. sublevantibus pastorem et pro ecclesia tam apud Suam sacr. Majestatem, quam apud Sereniss. Archiducem, regni Palatinum et magistratum urbis intercedentibus primoribus evangelicis area aedificiis exstruendis apta fuit assignata ; hi autem et symbolis inter se largiter collatis et per totum regnum Hungáriáé sedulo collectis adhuc eodem anno manus operi admoverunt. Aedificata est primum quidem parochia et schola, anno vero 1799. d. 31. Oct. fundamenta posita templi, quod tamen, ob defectum sumluum, tantum anno 1811. ad effectum est perductum et anni ejusdem die 2-a Junii, sive feria pentecostes ritu solenni inauguratum. Haec omnia perfecit coelus initio quidem vix quingen- tenis animis et his etiam hinc inde inter 70 mille alterius religionis incolas dispersis, multis neque sedes fixas in urbe habentibus constans, qui vero ducibus viris cordatissimis usus neque molimina adversariorum formidabat, neque sumtibus, saepe grandioribus etiam, quo aedificia necessaria exstruerentur, ecclesiam sublevare recusabat. Tantae molis erat pesthanum condere coetum!