Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

90 1783. d. 3. Sept. unde Anno sequenti Klenociurn discessit, sed iám Anno 1793. muneri valedixit. Daniel Mum har dt. Fuit primum in N. Gurab, et quidem omnium primus, sacrorum antistes, translatus postea Czegledi- num, hinc vero ad Aposlag, ubi in cholera An. 1831. nonagena­rio major occubuit. Erat vir temperamenti, quod vocamus, cho- lerici, severus morum censor, in perstringendis vitiis auditorum nimis asper, quam oh rem non paucas ab iisdem experiebatur molestias. Samuel Walters do rfer. Georgius Rib ay. Origine trenesiniensis. Vir eminentibus animi dotibus ornatus, litteraturae slavicae cultor diligens , phi­lologiae praeprimis excolendae intentus, preterea collector li­brorum rariorum assiduus, quod vel bibliotheca ejus, nuper per bibliopolam pragensem Schalk emta testatur. Gessit munus VD- Ministriin Boluinicz et Czinkota, postea vero in novella ecclesia torzsensi apud Bácsienses, ubi die ultima anni 1812. aetatis 58-0 ex dissenteria est mortuus. Filium habuit Ludovicum, qui ob nimiam animi in studia intentionem in mentis deliria prolapsus atque Hungáriám continuo hinc inde peragrans, ante aliquot an­nos occubuit. Edidit Georgius noster typis haec tria: 1. Prawidlá moresnosti aneb zdworilosli, gako i opalrnosti. Pesth. 1795. 2. Katechismus o zdravvj pro obecuy lid. Ibid. 1795. 3. C Kr. mandat we wecech evang nábozenstwj se tyka- gjcjcli Pesth. 1792. Praeterea in manuscripto delitescunt sequentia, quae cen­tum fere efficiunt phyleras: Spicilegium vocum bohemicarum circiter 7500 ad modum lexici Tomsiani collectarum, eidem sive alteri cuipiam in supple­mentum inserviturum. Idioticou slovacicum, voces Bohemis aut plane non, aut alio sensu usitatas circiter 14,700 complectens. Kniha pijslowj tfeskych a slowenskych, obsahugjcj w sobé pijslowj 3,850. Gadrnost ceské reci aneb sepsánj gadrnegsjch wyslowenj ceskych a nékterych slowenskych. Slowaf biblicky , w kterém zatmelegsj slowa ceská Slo- wákum se wykladagj. Vocabularium symphonum vocum bohemicarum et germa- nicarum, item latinarum et bohemicarum. Des Slovakischen Idioticons zweiter Theil, einige Redens­arten der slowakischen Mundart enthaltend.

Next

/
Oldalképek
Tartalom