Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780
86 Summe Vdutn Joh. Sztehlo, adhuc Dei misericordia superstitem, successorem nactus. Huius autem filii sunt Andreas losoncensis, Joannes eperiessiensis el Josephus glozsanensis pastores, ecclesias Dei cum laude gubernantes. Franc. Trencsánszkv, scliemniciensis. Postquam studia Schemnicii coepta, Posonii continuata , Jenne, biennio hic moratus, perfecisset, redux Drozdikianae et Hellenbachianae proli praefuit, anno vero 1782. ad ecclesiam Divi Georgii in comitatu posoniensi est ordinatus, unde Posonium eodem in munere transiit. Ducta dein virgine nobili in otia secessit atque dives opum Posonii est mortuus. Fuisse oratorem disertum, aequales testantur. Milii una tantum ex orationibus eius sacris innotuit, perorata nimirum in e.vequiis Leopoldi II. Caesaris et Posonii typis Weberianis anno 1792. excusa. Gabriel Korcsek, alias Nemes. Natus in KOvesd pago Comitatus Neogradiensis an. 1752. parentibus nobilibus, patre quidem Martino Nemes de Biharfalva, matre autem Éva Horváth de Ajtics. Elementa litterarum didicit in Gutta, illinc pro excolenda lingua hungarica Losoncinum concessit. Post moram unius anni et dimidii Kesmarkinum, linguae gennanicae gratia, profectus est. Biennio hic expleto, Eperiessinum petiit, postquam vero ibidem quadriennium exegisset, Sopronium properavit. Sexennio hic exacto ad exieras oras, specialim vero ad acade- miam ienensem exivit, unde evocatus proli Radványianne educandae praefectus est, quam cum Iribus annis et dimidio instituisset, an. 1783. die 7-a Maii per Csernyanszkyum ad ecclesiam libercsensem ordinatur. Joh. Rojko. Ab exteris redux rectoralmn scholae cas- soviensis est adeptus et qua talis egit an. 1791. deputatum in synodo nationali peslhana. Zacharias Maior, patrem venerabatur Paulum, virum eruditissimum, ecclesiae csetnekiensis ministrum dignissimum. Jena ad lares patrios reversus, aliquandiu proli Sandorianae praefuit, ex cuius aula ad ecclesiam kiettensem est ordinatus an. 1780. Triennio in eadem exacto transiit ad Pádár, hinc ad Stósz, denique Cibinium, ubi vir optimae aetatis praecociter est mortuus. Samuel Maior, prioris germanus frater. Topschae, Eperiessini, Kesmarkini et Jenae studuit, ordinatus an. 1779. d. 21. Jun. ad ecclesiam Rima-Brezoviensem. Hinc Berzetham transiit, inde una cum ecclesia an. 1794. Rosnaviam migravit, post triennium autem Rimabányam est translatus, ubi an. 1799. d 20. Febr. apopplexia tactus, occubuit.