Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780
82 utilissimum plures vidit editiones. Cum an. 1791. die 11-a Oct. erga synodalem determinationem Senioratus pesthano-békes- siensis in tres divideretur fraternitates, nimirum : pesthiensem, békés-banaticam etbács-syrmiensem, noster Simonides omnium primus békés-banaticae fraternitatis Senior est renunciatus *). Joh. Török, csetnekiensis. Primum Subrector Kesmar- kini, postea YDMinister in Hosszúrét, anno 1787. terrae redonatus. Andreas Fabricius. Fastor ecclesiae popradiensis atque magnae auctoritatis Senior in XIII. oppidis Scepusii, qua talis etiam pro munere Superattendentis candidatus. In manu- scripto reliquit matriculam fraternitatis XIII. oppidanae, in qua tam fata pastorum, quam vicissitudines singularum ecclesiarum laudati Senioratus copiose describuntur. Typis vero ab eo sequentia edita esse cognovi : Das Verlangen der Frommen nach dem Hause Gottes. Eine Predigt. Lieder bei dem ersten Gottesdienste zu Gross-Lomnicz gesungen. Catechismus D. Mart. Lutheri. Omnia Leutsch. 1785. Andreas Tuczenthaler. Vir equestris ordinis, vitam privatam duxit Posonii. Anno 1775. Job. Georg. Budaeus. Michael Schmal. Ordinatus ad ecclesiam schladmin- gensem in Styria. Joseph. Schingler. Joh. Polereczky. Natus in Maglód an. 1761. d. 26. Aug. patre Joanne VDMinistro, matre vero Julianna Bartolo- maeides. Degustatis in scholis trivialibus litterarum initiis, humaniora Posonii didicit, Eperiessini vero sub Karlovszkyo philosophico—theologicis est imbutus. Jenae biennium exegit, ordinatus in aulicum Michaelis Schreter de Szanda an. 1778. d.21. Dec. a quo ad Egyházas-marótenses discessit. *) Habuit Vdus Simonides in munere Seniorali successores sequentes : ab an. 1822—1830. Gábrielem Machula, szarvassiensem; — 1830— 1839. Sámuelem Simon aeque szarvassiensem ; — 1839—1842. Gcorgium Kuczian mezuberényensem; — 1842—1849. Sámuelem Kristoffy nagy- lakiensem ; — 1849—1850. Dánielem Brószman csabensem ; — 1850— 1855. Stephanum Placsko szarvassiensem ; — 1855—1858. Sámuelem Horváth tót-komlcssiensem VDM. Nunc eidem officio Carolus Torkos, oros- házensiúm pastor prae est.