Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

66 Cum Soproiiii versaretur conscripsit Animadversiones in Beinec- cii fundamenta stili latini, quas cum optimus docens Dan. Haj- nóczius Jenám, actis societatis latinae inserendas, submitteret, nomen Severinii adhuc ante exitum ad exteros theutonibus in­notuit. Sic ad academias cum fructu adeundas rite preparatus anno 1748. in Germaniam properavit et exacto Tubingae triennio, antequam in patriam rediret, Jenae etiam aliquandiu moratus est. Innotuit iam tum cordatis patriae civibus eruditio et pietas viri inaximaque cum aviditate exspectabatur reditus. Itaque nihil mi­rum, eum mox ac remeasset ad plures ecclesias regendas voca­tum exstitisse, quibus tamen ille praetulit pulverem scholasticum et cum simul ad Rectoratum scholae schetnnicziensis invitaretur, eundem etiam post discessum Rdi Samuelis Gazsur, Anno 1755. acceptavit. Hic constitutus omnia perfecit, quibus nobilissima iu- venum pectora ad litteras cum studio tractandas alliceret, ita, ut mox ex omnibus Hungáriáé oris copiosissima ad cathedram ejus discentium congregeralur grex, et gymnasium laetissime effloresceret; cumque in instruenda copia juvenum unum so­lummodo haberet collegam, mirari certe oportet indefessam in­dustriam viri, qui tolis diebus in schola desudans, attamen ad concinnandos tam vasti voluminis libros otia invenerit. Sed labor improbus omnia vincit. Nihil eum deterrebant nocturnae vigiliae; nihil sumtuum, ad coemendos libros scopo accommodos, profu­sio; nihil itinerum Budam Viennamque saepius susceptorum in­commoda; quominus studio amabili totus quantus incumberet. Saepe in Germania etiam, cum ipse remotus esset, scrinia eru­ditorum per amicos lustrari et si quae invenerunt documenta ra­riora, ea in usus suos transsumi jussit. Docuit autem in gymna­sio schemnicziensi annis 34, nimirum usque annum 1789., quo scilicet hemiplexia tactus atque ab ecclesia rude donatus, mu­nere se abdicavit. Obiit anno eodem 12-a Cal. Julii, annos na­tus 73. Accedamus jam ad monumenta ingenii, quibus eruditio­nem orbi litterario patefecit. Opus omnium primum ab eo concinnatum erat: „Schemni- czium Augustorum gemino aduentu gloriosum.“ Opus hoc mani­bus Sereniss. principum Josephi f t Leopoldi, dum anno 1764. Schemnicii morarentur, ab auctore oblatum, typographorum ma­chinas non subiit. Sequebantur mox alii animi foetus, nimirum : Commentatio historica de veteribus incolis Hungáriáé Cis— Danubianae. Sopron 1767. Pannonia veterum monumentis illustrata cum Dacia Tibis- sana. Lipsiae 1770. Conspectus historiae Hungáriáé a prima gentis origine ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom